|
1. Sed hic Apostolus tacuit de resurrectione mortuorum: ad eosdem
autem scribens in Epistola prima, Nolumus, inquit, ignorare vos,
fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri,
qui spem non habent. Nam si credimus, quod Jesus mortuus est, et
resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum
eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos viventes, qui
reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante
dormierunt: quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli,
et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent
primo ; deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis
rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera; et ita semper cum
Domino erimus (I Thess. IV, 12-16). Haec verba
apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando veniet Dominus
Christus, utique ad vivos et mortuos judicandos, praeclarissime
ostendunt.
2. Sed quaeri solet, utrum illi quos hic viventes inventurus est
Christus, quorum personam in se atque illos qui tunc secum vivebant,
transfigurabat Apostolus, nunquam omnino morituri sunt; an ipso
temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obviam
Christo in aera, ad immortalitatem per mortem mira celeritate
transibunt . Neque enim dicendum est, fieri non posse, ut dum per
aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur, et
reviviscant. Quod enim ait, Et ita semper cum Domino erimus: non
sic accipiendum est, tanquam in aere nos dixerit semper cum Domino
esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit, quia veniens
transiturus est. Venienti quippe ibitur obviam, non manenti: sed ita
cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna,
ubicumque cum illo fuerimus. Ad hunc autem sensum, quo existimemus
etiam illos, quos hic vivos inventurus est Dominus, in ipso parvo
spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, ipse Apostolus
nos videtur urgere, ubi dicit, In Christo omnes vivificabuntur (I
Cor. XV, 22): cum alio loco de ipsa loquens resurrectione
corporum dicat, Tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur
(Ibid., 36). Quomodo igitur, quos viventes hic Christus
inveniet, per immortalitatem in illo vivificabuntur, etsi non
moriantur; cum videamus propter hoc esse dictum, Tu quod seminas,
non vivificatur, nisi moriatur? Aut si recte non dicimus seminari,
nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo revertuntur in
terram; sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis
humani divinitus prolata sententia, Terra es, et in terram ibis
(Gen. III, 19): fatendum est istos, quos nondum de
corporibus egressos, cum veniet Christus, inveniet, et istis verbis
Apostoli, et illis de Genesi non teneri: quoniam sursum in nubibus
rapti, non utique seminantur; quia nec eunt in terram, nec redeunt;
sive nullam prorsus experiantur mortem, sive paululum in aere
moriantur.
3. Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de
resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: Omnes resurgemus;
vel, sicut alii codices habent, Omnes dormiemus (I Cor. XV,
51). Cum ergo nec resurrectio fieri possit, nisi mors
praecesserit; nec dormitionem possimus illo loco intelligere, nisi
mortem; quomodo omnes vel dormient, vel resurgent, si tam multi,
quos in corpore inventurus est Christus, nec dormient, nec
resurgent? Si ergo sanctos, qui reperientur Christo veniente
viventes, eique in obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de
mortalibus corporibus exituros, et ad eadem mox immortalia redituros,
nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit, Tu
quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur; sive ubi dicit, Omnes
resurgemus; aut, Omnes dormiemus: quia nec illi per immortalitatem
vivificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur; ac
per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitio praecedit ,
quamvis brevissima, non tamen nulla. Cur autem nobis incredibile
videatur, illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari,
atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reviviscere,
cum credamus, quod idem ipse Apostolus apertissime dicit , in ictu
oculi futuram resurrectionem (I Cor. XV, 52), et in membra
sine fine victura tanta facilitate tamque inaestimabili velocitate
rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem? Nec ab illa sententia,
qua homini dictum est, Terra es, et in terram ibis, futuros illos
sanctos arbitramur immunes, si eorum morientium in terram non recident
corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum
ferentur in aera. In terram quippe ibis, est, in hoc ibis amissa
vita, quod eras antequam sumeres vitam: id est, Hoc eris exanimatus
, quod eras antequam esses animatus. Terrae quippe insufflavit Deus
in faciem flatum vitae, cum factus est homo in animam vivam: tanquam
diceretur, Terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis,
sicut eras. Quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum:
quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum vita
carebunt, quam continuo receptura sunt. Sic ergo ibunt in terram,
quia ex vivis hominibus terra erunt: quemadmodum it in cinerem, quod
fit cinis; it in vetustatem, quod fit vetus; it in testam, quod ex
luto fit testa: et alia sexcenta sic loquimur. Quomodo autem sit
futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae viribus utcumque conjicimus,
tunc erit potius, ut nosse possimus. Resurrectionem quippe mortuorum
futuram esse in carne , quando Christus venturus est vivos judicaturus
et mortuos, oportet, si christiani esse volumus, ut credamus. Sed
non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit,
perfecte comprehendere non valemus. Verum jam, sicut supra
promisimus, de hoc judicio Dei novissimo etiam prophetici veteres
libri quid praenuntiaverint, quantum satis esse videbitur, debemus
ostendere: quae, sicut arbitror, non tanta mora necesse erit tractari
et exponi, si istis, quae praemisimus, lector curaverit adjuvari.
|
|