CAPUT XXI. Quid Isaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione judicii sit locutus.

1. Propheta Isaias, Resurgent, inquit, mortui, et resurgent qui in sepulcris erant: et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim qui abs te est, sanitas illis est: terra vero impiorum cadet (Isai. XXVI, 19, sec. LXX). Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait, Terra vero impiorum cadet, bene intelligitur dictum, Corpora vero impiorum ruina damnationis excipiet. Jam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est, diligentius et distinctius velimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est, Resurgent mortui; ad secundam vero quod sequitur, et resurgent qui in sepulcris erant. Jam si et illos inquiramus sanctos, quos hic vivos inventurus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adjunxit, Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim qui abs te est, sanitas illis est. Sanitatem loco isto, immortalitatem rectissime accipimus. Ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tanquam quotidianis medicamentis. Item de judicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos, idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus, Ecce ego declino in eos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super humeros portabuntur, et super genua consolabuntur. Quemadmodum si quem mater consoletur, ita ego vos consolabor; et in Jerusalem consolabimini: et videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum: et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis veniet, et ut tempestas currus ejus, reddere in indignatione vindictam, et vastationem in flamna ignis. In igne enim Domini judicabitur omnis terra, et in gladio ejus omnis caro: multi vulnerati erunt a Domino (Id. LXVI, 12-16, sec. LXX). In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua major esse non possit. Hac utique in fine rigabimur: de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intelligamus in illius felicitatis regione, quae in coelis est, hoc flumine omnia satiari. Sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis atque immortalitatis inde influet , ideo declinare se dicit hoc flumen, ut de supernis quodammodo etiam inferiora perfundat, et homines aequales Angelis reddat. Jerusalem quoque, non illam quae servit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intelligamus, secundum Apostolum, aeternam in coelis (Galat. IV, 26). Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tanquam parvuli ejus in humeris genibusque portati. Rudes enim nos et novos blandissimis adjutoriis insolita nobis illa beatitudo suscipiet. Ibi videbimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid videbimus: sed quid, nisi Deum? ut impleatur in nobis promissum evangelicum, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et omnia illa, quae nunc non videmus, credentes autem, pro modulo capacitatis humanae, longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus. Et videbitis, inquit, et gaudebit cor vestrum. Hic creditis, ibi videbitis.

2. Sed quoniam dixit, Et gaudebit cor vestrum: ne putaremus illa bona Jerusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere; Et ossa, inquit, vestra ut herba exorientur: ubi resurrectionem corporum strinxit, velut quod non dixerat reddens: neque enim cum viderimus, fiet; sed cum fuerit facta , videbimus. Nam et de coelo novo ac terra nova jam supra dixerat, dum ea quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret : Erit, inquit, coelum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, nec ascendent in cor ipsorum: sed laetitiam et exsultationem invenient in ea. Ecce ego faciam Jerusalem exsultationem, et populum meum laetitiam; et exsultabo in Jerusalem, et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa vox fletus (Isai. LXV, 17-19, sec. LXX): et caetera, quae quidam ad carnales illos mille annos referre conantur. Locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur: ut ad intellectum spiritualem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perveniat: pigritia vero carnalis, vel ineruditae atque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie, nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis verbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset, Et ossa vestra ut herba exorientur, ut resurrectionem quidem carnis, sed tamen bonorum , se nunc commemorare monstraret, adjunxit, Et cognoscetur manus Domini colentibus eum. Quid est hoc, nisi manus distinguentis cultores suos a contemptoribus suis? De quibus sequentia contexens, Et comminabitur, inquit, contumacibus, sive, ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur: sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter implebuntur. Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis veniet, et ut tempestas currus ejus, reddere in indignatione vindictam, et vastationem in flamma ignis. In igne enim Domini judicabitur omnis terra, et in gladio ejus omnis caro: multi vulnerati erunt a Domino. Sive igne, sive tempestate, sive gladio, poenam judicii significat: quandoquidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse venturum, eis profecto quibus poenalis ejus erit adventus. Currus vero ejus (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non inconvenienter accipimus. Quod autem ait, omnem terram et omnem carnem in ejus igne et in gladio judicari, non etiam hic spirituales intelligamus et sanctos, sed terrenos atque carnales, de qualibus dictum est, Qui terrena sapiunt (Philipp. III, 19); et, Sapere secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6): et quales omnino caro appellantur a Domino, ubi dicit, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Gen. VI, 3). Quod vero hic positum est, Multi vulnerati erunt a Domino: isto vulnere fiet mors secunda. Potest quidem et ignis, et gladius, et vulnus accipi in bono. Nam et ignem Dominus velle se dixit mittere in mundum (Luc. XII, 49). Et visae sunt illis linguae divisae velut ignis, quando venit Spiritus sanctus (Act. II, 3). Et, Non veni, inquit idem Dominus, pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34). Et sermonem Dei dicit Scriptura gladium bis acutum (Hebr. IV, 12); propter aciem geminam Testamentorum duorum. Et in Cantico canticorum, charitate se dicit sancta Ecclesia vulneratam, velut amoris impetu sagittatam (Cantic. II, 5, sec. LXX). Sed hic cum legimus vel audimus ultorem Dominum esse venturum, quemadmodum haec intelligenda sint, clarum est.

3. Deinde breviter commemoratis eis, qui per hoc judicium consumentur; sub figura ciborum in Lege vetere vetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores impiosque significans, recapitulat ab initio gratiam novi Testamenti a primo Salvatoris adventu usque ad ultimum judicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum dicere se venire, ut congreget omnes gentes, easque venturas et visuras gloriam ejus (Isai. LXVI, 17, 18). Omnes enim, sicut dicit Apostolus, peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum: et emissurum ex illis salvatos in gentes diversas, et in longinquas insulas, quae non audierunt nomen ejus, neque viderunt gloriam ejus; et annuntiaturos gloriam ejus in gentibus; et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est, in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum: adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in jumentis et vehiculis (quae jumenta et vehicula bene intelliguntur adjutoria esse divina, per cujusque generis ministeria Dei, vel angelica, vel humana), in civitatem sanctam Jerusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. Ubi enim divinitus adjuvantur, ibi credunt; et ubi credunt, ibi veniunt. Comparavit autem illos Dominus, tanquam per similitudinem, filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum psalmis in domo ejus; quod ubique jam facit Ecclesia; et promisit ab ipsis se accepturum sibi Sacerdotes et Levitas; quod nihilominus fieri nunc videmus. Non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed sicut oportebat in Testamento novo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus (Psal. CIX, 4), pro cujusque merito quod in eum gratia divina contulerit, Sacerdotes et Levitas eligi nunc videmus: qui non isto nomine, quod saepe assequuntur indigni, sed ea quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt.

4. Haec cum de ista, quae nunc impertitur Ecclesiae, perspicua nobisque notissima Dei miseratione dixisset; promisit et fines ad quos per ultimum judicium facta bonorum malorumque discretione venietur, dicens per Prophetam, vel de Domino dicens ipse Propheta: Quomodo enim coelum novum et terra nova manebit coram me, dixit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum; et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Jerusalem, dixit Dominus: et egredientur, et videbunt membra hominum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt visui omni carni (Isai. LXVI, 22-24, sec. LXX). Ad hoc iste propheta terminavit librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non interpretati sunt, membra hominum, sed cadavera virorum , per cadavera significantes evidentem corporum poenam: quamvis cadaver nisi caro exanimis, non soleat nuncupari; illa vero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt sentire tormenta: nisi forte quia mortuorum erunt corpora, id est, eorum qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadavera dici possunt. Unde est et illud, quod ab eodem propheta dictum jam supra posui: Terra vero impiorum cadet. Quis autem non videat a cadendo esse appellata cadavera ? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est hominum, manifestum est. Neque enim quisquam dicturus est, praevaricatrices feminas in illo supplicio non futuras: sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. Verum quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur, Veniet omnis caro: quia ex omni genere hominum populus iste constabit; non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt: sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro, et in malis membra vel cadavera nominantur; profecto post resurrectionem carnis, cujus fides his rerum vocabulis omnino firmatur, illud quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse judicium declaratur.