CAPUT XXII. Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.

Sed quomodo egredientur boni ad videndas poenas malorum? Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes, et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? Absit: sed egredientur per scientiam. Hoc enim verbo significatum est, eos qui cruciabuntur extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores vocat (Matth. XXV, 30): quibus contrarius est ille ingressus de quo dicitur servo bono, Intra in gaudium Domini tui (Ibid. 21): ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur; sed ad illos potius velut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni; quia id quod extra est cognituri sunt. Qui enim erunt in poenis quid agatur intus in gaudio Domini nescient: qui vero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est, egredientur: quia eos etiam qui foris ab eis erunt, utique non latebunt. Si enim haec Prophetae nondum facta nosse potuerunt, per hoc quod erat Deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus; quomodo immortales sancti jam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen et nomen; semen, scilicet de quo Joannes ait, Et semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9): nomen vero, de quo per hunc Isaiam dictum est, Nomen aeternum dabo eis (Isai. LVI, 5). Et erit eis mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tanquam luna ex luna et requies ex requie: quorum utrumque ipsi erunt, cum ex his umbris veteribus et temporalibus in illa lumina nova ac sempiterna transibunt. In poenis autem malorum et inexstinguibilis ignis et vivacissimus vermis, ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum retulerunt: alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum vermem, quod credibilius esse videtur. Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De judicio namque ultimo, quo fiet diremptio bonorum et malorum, hoc volumen implere suscepimus: de ipsis vero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.