CAPUT XXIII. Quid prophetaverit Daniel de persecutione Antichristi, et de judicio Dei, regnoque sanctorum.

1. Daniel de hoc ultimo judicio sic prophetat, ut Antichristum prius quoque venturum esse praenuntiet, atque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim visione prophetica quatuor bestias significantes quatuor regna vidisset; ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur; et post haec aeternum regnum Filii hominis, qui intelligitur Christus: Horruit, inquit, spiritus meus, ego Daniel in habitudine mea, et visus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et veritatem quaerebam ab eo de his omnibus: et dixit mihi veritatem. Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesivit, tanquam eo sibi exponente, sic loquitur: Hae quatuor bestiae magnae, quatuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti Altissimi: et obtinebunt illud usque in saeculum et in usque saeculum saeculorum. Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius: dentes ejus ferrei, et ungues ejus aerei, manducans et comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: et de cornibus ejus decem, quae erant in capite ejus, et de altero quod ascendit, et excussit de prioribus tria: cornu illud in quo erant oculi, et os loquens magna; et visus ejus major caeteris. Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis: et praevalebat ad ipsos, donec venit vetustus dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi: et tempus pervenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit, continuo subjungens, Et dixit, inquit, id est, ille a quo quaesierat, respondit, et dixit, Bestia quarta, quartum regnum erit in terra, quod praevalebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam, et concidet. Et decem cornua ejus, decem reges surgent: et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit, et verba adversus Altissimum loquetur: et sanctos Altissimi conteret. Et suspicabitur mutare tempora et legem: et dabitur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et judicium sedebit, et principatum removebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum, et potestas, et magnitudo regum, qui sub omni coelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum ejus regnum sempiternum: et omnes principatus ipsi servient, et obaudient. Huc usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel, multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea immutata est super me, et verbum in corde meo conservavi. (Dan. VII, 15-28). Quatuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum, et Romanorum. Quam vero convenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem, satis diligenter eruditeque conscriptum. Antichristi tamen adversus Ecclesiam saevissimum regnum, licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo judicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui vel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe et tempora et dimidium temporis, annum unum esse et duos et dimidium, ac per hoc tres annos et semissem, etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in Scripturis et mensium numero declaratur. Videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua latina: sed per dualem numerum dicta sunt, quem latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tanquam dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tanquam decem homines videtur inventurus Antichristus, forte fallamur, atque ita ille inopinatus adveniat, non existentibus tot regibus in orbe Romano. Quid enim si numero isto denario universitas regum significata est, post quos ille venturus est: sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque universitas, et aliis atque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse?

2. Alio loco idem Daniel, Et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exsurgent: hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Et intelligentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex justis multi sicut stellae in saecula (Dan. XII, 1-3). Et adhuc sententiae illi evangelicae est locus iste simillimus, de resurrectione duntaxat mortuorum corporum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere; vel, sicut alii interpretati sunt, in terrae pulvere. Et sicut ibi, procedent, dictum est; ita hic, exsurgent. Sicut ibi, Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii; ita et isto loco, Hi in vitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam (Joan. V, 28, 29). Non autem diversum putetur, quod cum ibi positum sit, Omnes qui sunt in monumentis, hic non ait Propheta, Omnes; sed, Multi dormientium in terrae aggere. Ponit enim aliquando Scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae dictum est, Patrem multarum gentium posui te; cui tamen alio loco, In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XVII, 5; XXII, 18). De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: Et tu veni, et requiesce: adhuc enim dies in completionem consummationis; et requiesces, et resurges in sorte tua in fine dierum (Dan. XII, 43).