CAPUT XIV. In Psalmis Davidicis quae de fine saeculi hujus et novissimo Dei judicio prophetentur.

1. Multa de judicio novissimo dicuntur in Psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine hujus saeculi apertissime dictum est ibi, nequaquam silentio praeteribo. Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26-28). Quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et verus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae, etiam ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum ? Ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur Deo, quem confitente tanto philosopho, etiam ipsa numina perhorrescunt, Opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt. Numquid, quando coeli peribunt, mundus, cujus iidem coeli superior pars est tutior, non peribit? Si haec sententia Jovi displicet, cujus, ut scribit iste philosophus, velut gravioris auctoritatis oraculo in christianorum credulitate culpatur; cur non similiter sapientiam, tanquam stultitiam, culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis invenitur? Porro si in illa sapientia , quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum vocibus praedicet, legitur coelos esse perituros; cur usque adeo vana est ista fallacia, ut in fide Christianorum, vel inter caetera, vel prae caeteris hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi perunte coeli non possunt perire? Et in Litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque communes, id est, in evangelicis et apostolicis libris legitur, Praeterit figura hujus mundi (I Cor. VII, 31): legitur, Mundus transit (I Joan. II, 17): legitur, Caelum et terra transibunt, (Matth. XXII, 35). Sed puto quod praeterit, transit, transibunt, aliquando mitius dicta sunt, quam peribunt. In Epistola quoque Petri apostoli, ubi aqua inundatus, qui tunc erat, perisse dictus est mundus (II Petr. III, 6), satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata, et quatenus perisse dicta sit, et qui coeli repositi igni reservandi in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Et in eo quod paulo post ait, Veniet dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resolventur, et terra, et quae in ipsa sunt opera exurentur; ac deinde subjecit, His omnibus pereuntibus quales oportet vos esse (Ibid. 10, 11)? possunt illi coeli intelligi perituri, quos dixit repositos igni reservandos; et ea elementa accipi arsura, quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem coelos dixit esse repositos, salvis illis superioribus, et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta. Nam et illud quod scriptum est, stellas de coelo esse casuras (Matth. XXIV, 29), praeter quod potest multo probabilius et aliter intelligi, magis ostendit mansuros esse illos coelos: si tamen stellae inde casurae sunt; cum vel tropica sit locutio, quod est credibilius, vel in isto imo coelo futurum sit , utique mirabilius quam nunc fit. Unde et illa Virgiliana

Stella facem ducens multa cum luce cucurrit,
et Idaea se condidit silva

Aeneid. lib. II, v. 694, 696

Hoc autem quod de Psalmo commemoravi, nullum coelorum videtur relinquere, quod periturum esse non dixerit. Ubi enim dicitur, Opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt; quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem vehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis approbatam; ut saltem ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur, in eo quod dictum est, Ipsi peribunt, cum soli coeli infimi sint perituri; quemadmodum in apostolica illa Epistola a toto pars accipitur, quod diluvio perisse dictus est mundus, quamvis sola ejus cum suis coelis pars ima perierit. Sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne vel apostoli Petri approbent sensum vel tantum concedant conflagrationi novissimae, quantum dicimus valuisse diluvium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum posse perire contendunt: restat ut dicant, quod propterea dii eorum Hebraeam sapientiam laudaverunt, quia istum Psalmum non legerant.

2. In Psalmo etiam quadragesimo nono de judicio Dei novissimo intelligitur dictum, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circumitu ejus tempestas valida. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Congregate illi justos ejus, qui disponunt testamentum ejus super sacrificia (Psal. XLIX, 3-5). Hoc nos de Domino nostro Jesu Christo intelligimus, quem de coelo speramus esse venturum ad vivos et mortuos judicandos. Manifestus enim veniet inter justos et injustos judicaturus juste, qui prius venit occultus ab injustis judicandus injuste. Ipse, inquam, manifestus veniet, et non silebit, id est, in voce judicis evidens apparebit, qui prius cum venisset occultus, ante judicem siluit, quando sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, quemadmodum de illo per Isaiam legimus prophetatum (Isai. LIII, 7), et in Evangelio videmus impletum (Matth. XXVI, 63). De igne vero et tempestate, cum in Isaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quomodo essent haec intelligenda, jam diximus (cap. 21). Quod vero dictum est, Advocabit coelum sursum: quoniam sancti et justi recte coelum appellantur; nimirum hoc est, quod ait Apostolus, Simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16). Nam secundum litterae superficiem, quomodo sursum advocatur coelum, quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adjunctum est, Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur advocabit, id est, advocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc videtur habere sensum secundum rectam fidem, ut coelum intelligatur in eis qui cum illo sunt judicaturi, et terra in eis qui judicandi sunt: ut Advocabit coelum sursum, non hic intelligamus, Rapiet in aera; sed, In judiciarias sedes eriget. Potest et illud intelligi: Advocabit coelum sursum, Advocabit Angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum judicium: Advocabit et terram, id est, homines in terra utique judicandos. Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur, et terram, id est et advocabit, et sursum; ut iste sit sensus, Advocabit coelum sursum, et terram advocabit sursum: nihil melius intelligi existimo, quam homines qui rapientur in obviam Christo in aera, sed coelum dictum propter animas, terram propter corpora. Discernere porro populum suum, quid est, nisi per judicium separare bonos a malis, tanquam oves ab haedis? Deinde conversio sermonis ad Angelos facta est: Congregate illi justos ejus. Profecto enim per angelicum ministerium tanta res peragenda est. Si autem quaerimus, quos justos ei congregaturi sunt Angeli: Qui disponunt, inquit, testamentum ejus super sacrificia. Haec est omnis vita justorum, disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, juxta sententiam Dei dicentis, Misericordiam volo quam sacrificium (Oseae VI, 6): aut si super sacrificia, in sacrificiis intelligitur dictum, quomodo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia quibus placetur Deo sicut in libro hujus operis decimo me disseruisse reminiscor (cap. 6, et alibi): in quibus operibus disponunt justi testamentum Dei, quia propter promissiones quae Novo ejus Testamento continentur, haec faciunt. Unde congregatis sibi justis suis, et ad suam dexteram constitutis, novissimo utique judicio, dicturus est Christus, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 34); et caetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis, et de eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam judicantis .