CAPUT XXV. De prophetia Malachiae qua Dei judicium ultimum declaratur, et quorumdam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.

Propheta Malachias, sive Malachi, qui et Angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cujus alia in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus [Proaem. in Malach.]), judicium novissimum prophetat, dicens: Ecce venit, dicit Dominus omnipotens: et quis sustinebit diem introitus ejus, aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii, et quasi herba lavantium: et sedebit conflans, et emundans, sicut aurum et sicut argentum, et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum: et erunt, Domino offerentes hostias in justitia. Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut diebus pristinis, et sicut annis prioribus. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox super maleficos, et super adulteros, et super eos qui jurant in nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercenario , et opprimunt per potentiam viduas, et percutiunt pupillos, et pervertunt judicium advenae et qui non timent me, dicit Dominus omnipotens. Quoniam ego Dominus Deus vester, et non mutor (Malach. III, 1-6). Ex his quae dicta sunt, videtur evidentius apparere in illo judicio quasdam quorumdam purgatorias poenas futuras. Ubi enim dicitur, Quis sustinebit diem introitus ejus, aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii, et quasi herba lavantium: et sedebit conflans, et emundans, sicut aurum et sicut argentum, et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum; quid aliud intelligendum est? Dicit tale aliquid et Isaias: Lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu judicii et spiritu conbustionis (Isai. IV, 4). Nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus, et eliquari quodammodo, cum ab eis mali per poenale judicium separantur, ut illorum segregatio atque damnatio purgatio sit istorum, quia sine talium de caetero permixtione victuri sunt. Sed cum dicit, Et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum, et erunt Domino offerentes hostias in justitia, et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis justitiae Domino esse placituros, ac per hoc ipsi a sua injustitia mundabuntur, in qua Domino displicebant. Hostiae porro in plena perfectaque justitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. Quid enim acceptius Deo tales offerunt, quam se ipsos? Verum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda est. Filios autem Levi et Juda et Jerusalem, ipsam Dei Ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis tantum, sed ex aliis etiam gentibus congregatam: nec talem, qualis nunc est, ubi si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan., I, 8): sed qualis tunc erit, velut area per ventilationem, ita per judicium purgata novissimum; eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio necessaria est; ita ut nullus omnino sit qui offerat sacrificium pro peccatis suis. Omnes enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut cum obtulerint, acceptumque Deo fuerit, tunc dimittantur.