|
1. Volens autem Deus ostendere civitatem suam tunc in ista
consuetudine non futuram, dixit filios Levi oblaturos hostias in
justitia: non ergo in peccato, ac per hoc non pro peccato. Unde
intelligi potest in eo quod secutus adjunxit, atque ait, Et placebit
Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut diebus pristinis, et
sicut annis prioribus, frustra sibi Judaeos secundum legem veteris
Testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri. Non
enim tunc in justitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro
peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos
ipse, quem debemus utique credere caeteris fuisse justiorem, secundum
Dei mandatum soleret primum pro suis offerre peccatis, deinde pro
populi (Levit. XVI, 6; Hebr. VII, 27). Quapropter
exponere nos oportet quomodo sit accipiendum quod dictum est, Sicut
diebus pristinis, et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus
illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt. Tunc enim
puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos Deo
mundissimas hostias offerebant. Caeterum ex quo commissae
praevaricationis causa inde dimissi sunt, atque humana in eis natura
damnata est, excepto uno Mediatore, et post lavacrum regenerationis
quibusque adhuc parvulis, Nemo mundus a sorde, sicut scriptum est,
nec infans, cujus est vita unius diei super terram (Job XIV, 4,
sec. LXX). Quod si respondetur, etiam eos merito dici posse
offerre hostias in justitia, qui offerunt in fide; Justus enim ex
fide vivit (Rom. I, 17); quamvis se ipsum seducat, si dixerit
se peccatum non habere (I Joan. I, 8); et ideo non dicat, quia
ex fide vivit: numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini
esse coaequandum, quando igne judicii novissimi mundabuntur, qui
offerant hostias in justitia? Ac per hoc quoniam post talem
mundationem nullum peccatum justos habituros esse credendum est,
profecto illud tempus, quantum attinet ad non habere peccatum, nulli
tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante
praevaricationem innocentissima felicitate vixerunt. Recte itaque
intelligitur hoc significatum esse, cum dictum est, Sicut diebus
pristinis, et sicut annis prioribus. Nam et per Isaiam posteaquam
coelum novum et terra nova promissa est, inter caetera, quae ibi de
sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exsequitur, quibus
expositionem congruam reddere nos prohibuit vitandae longitudinis cura,
Secundum dies, inquit, ligni vitae erunt dies populi mei (Isai.
LXV, 22). Quis autem sacras Litteras attigit, et ignorat ubi
Deus plantaverit lignum vitae, a cujus cibo separatis illis
hominibus, quando eos sua de paradiso ejecit iniquitas, eidem ligno
circumposita est ignea terribilisque custodia?
2. Quod si quisquam illos dies ligni vitae, quos commemoravit
propheta Isaias, istos qui nunc aguntur Ecclesiae Christi dies esse
contendit, ipsumque Christum lignum vitae prophetice dictum, quia
ipse est Sapientia Dei, de qua Salomon ait, Lignum vitae est
omnibus amplectentibus eam (Prov. III, 18); nec annos egisse
aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito ejecti sunt,
ut nullum ibi gignerent filium; et ideo non posse illud tempus
intelligi in eo quod dictum est, Sicut diebus pristinis, et sicut
annis prioribus: istam praetereo quaestionem, ne cogar (quod prolixum
est) cuncta discutere, ut aliquid horum veritas manifestata
confirmet. Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos
priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per Prophetam
promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae veteris Legis in
quibusque pecoribus immaculatae ac sine ullo prorsus vitio jubebantur
offerri, et significabant homines sanctos, qualis solus inventus est
Christus, sine ullo omnino peccato. Proinde quia post judicium, cum
fuerint etiam igne mundati qui ejusmodi mundatione sunt digni, in
omnibus sanctis nullum invenietur omnino peccatum, atque ita se ipsos
offerent in justitia, ut tales hostiae omni modo immaculatae ac sine
ullo vitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus et sicut
annis prioribus, quando in umbra hujus rei futurae mundissimae
offerebantur hostiae. Haec erit namque munditia tunc in immortali
carne ac mente sanctorum, quae figurabatur in illarum corporibus
hostiarum.
3. Deinde propter eos qui non mundatione, sed damnatione sunt
digni, Et accedam, inquit, ad vos in judicium, et ero testis velox
super maleficos et super adulteros, et caetera, quibus damnabilibus
enumeratis criminibus addidit, Quoniam ego Dominus Deus vester, et
non mutor: tanquam diceret, Cum vos mutaverit et in deterius culpa
vestra, et in melius gratia mea, ego non mutor. Testem vero se dicit
futurum, quia in judicio suo non indiget testibus: eumque velocem,
sive quia repente venturus est, eritque judicium ipso inopinato ejus
adventu celerrimum, quod tardissimum videbatur; sive quia ipsas
convincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. In
cogitationibus enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit
(Sap. I, 9). Et Apostolus, Cogitationibus, inquit,
accusantibus, vel etiam excusantibus in die qua judicabit Deus occulta
hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum (Rom. II,
15, 16). Etiam sic ergo Dominus futurus testis intelligendus
est velox, cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat
puniatque conscientiam.
|
|