|
Illud etiam, quod aliud agens in octavo decimo libro ex isto propheta
posui (capite 35, fine), ad judicium novissimum pertinet, ubi
ait: Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio in
acquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui servit
ei: et convertemini , et videbitis quid sit inter justum et iniquum,
et inter servientem Deo et eum qui non servit ei. Quia ecce dies
venit ardens sicut clibanus, et comburet eos, et erunt omnes
alienigenae, et universi qui faciunt iniquitatem, stipula: et
succendet eos dies veniens, dicit Dominus omnipotens: et non
relinquetur in eis radix, neque ramus. Et orietur vobis, qui timetis
nomen meum, sol justitiae, et sanitas in pennis ejus; et
egrediemini, et salietis sicut vituli de vinculis relaxati: et
conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris, dicit
Dominus omnipotens (Malach. III, 17, 18; IV, 1-3).
Haec distantia praemiorum atque poenarum justos dirimens ab injustis,
quae sub isto sole in hujus vitae vanitate non cernitur, quando sub
illo sole justitiae in illius vitae manifestatione clarebit, tunc
profecto erit judicium quale nunquam fuit.
|
|