|
Quod vero subjungit idem propheta, Mementote legis Moysi servi mei,
quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israel (Malach. IV, 4);
praecepta et judicia opportune commemorat, post declaratum tam magnum
futurum inter observatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam
ut discant legem spiritualiter intelligere, et inveniant in ea
Christum, per quem judicem facienda est inter bonos et malos ipsa
discretio. Non enim frustra idem Dominus ait Judaeis, Si
crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit
(Joan. V, 46). Carnaliter quippe accipiendo legem, et ejus
promissa terrena rerum coelestium figuras esse nescientes, in illa
murmura corruerunt, ut dicere auderent, Vanus est qui servit Deo:
et quid amplius, quia custodivimus mandata ejus, et quia ambulavimus
supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus
alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem (Malach.
III, 14 et 15). Quibus eorum verbis quodammodo propheta
compulsus est novissimum praenuntiare judicium, ubi mali nec saltem
falso sint beati, sed apertissime appareant miserrimi; et boni nulla
temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine
perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam verba etiam superius
dicentium, Omnis qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et
tales ei placent (Id. II, 17). Ad haec, inquam, contra
Deum murmura pervenerunt, legem Moysi accipiendo carnaliter. Unde
et ille in Psalmo septuagesimo secundo, pene commotos dicit fuisse
pedes suos, et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelavit
in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter caetera
diceret, Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo?
diceret etiam, Numquid vane justificavi cor meum, et lavi in
innocentibus manus meas? Ut autem solveret hanc difficillimam
quaestionem, quae fit, cum videntur boni esse miseri, et felices
mali: Hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium
Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII, 11, 13,
16, 17). Judicio quippe novissimo non sic erit: sed in aperta
iniquorum miseria, et aperta felicitate justorum, longe quam nunc est
aliud apparebit.
|
|