CAPUT II. De varietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse judicium Dei, quamvis nequeat vestigari.

Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni; et bona non magnipendere, quae adipiscuntur et mali. Ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet divina justitia, salutaris est divina doctrina. Nescimus enim quo judicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit dives: iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse moeroribus arbitramur; contristetur ille, quem vita laudabilis gaudere debuisse persuadet: exeat de judicio non solum inultus, verum etiam damnatus innocens, aut iniquitate judicis pressus, aut falsis obrutus testimoniis; e contrario scelestus adversarius ejus non solum impunitus, verum etiam vindicatus insultet: impius optime valeat, pius languore tabescat: latrocinentur sanissimi juvenes; et qui nec verbo quemquam laedere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur infantes: utilis rebus humanis immatura morte rapiatur; et qui videntur nec nasci debuisse, diutissime insuper vivant: plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querela tenebrae ignobilitatis abscondant: et caetera hujusmodi, quae quis colligit, quis enumerat? Quae si haberent in ipsa velut absurditate constantiam, ut in hac vita, in qua homo, sicut sacer Psalmus eloquitur, vanitati similis factus est, et dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4), nonnisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala, posset hoc referri ad judicium justum Dei, vel etiam benignum; ut qui non erant assecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus vel deciperentur pro malitia sua, vel pro Dei misericordia consolarentur bonis; et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus vel pro suis quibuscumque et quantuliscumque peccatis affligerentur, vel propter implendas virtutes exercerentur malis. Nunc vero quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali, quod videtur injustum; verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona proveniunt: magis inscrutabilia fiunt judicia Dei (Rom. XI, 33), et investigabiles viae illius. Quamvis ergo nesciamus quo judicio Deus ista vel faciat, vel fieri sinat, apud quem summa virtus est et summa sapientia, summa justitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non magnipendere seu bona, seu mala, quae videmus esse bonis malisque communia; et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. Cum vero ad illud Dei judicium venerimus, cujus tempus jam proprie dies judicii, et aliquando dies Domini nuncupatur; non solum quaecumque tunc judicabuntur, verum etiam quaecumque ab initio judicata, et quaecumque usque ad illud tempus adhuc judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo judicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac pene omnia justa judicia Dei sensus mentesque mortalium lateant; cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, justum esse quod latet.