CAPUT XXIX. De adventu Eliae ante judicium, cujus praedicatione Scripturarum secreta reserante, Judaei convertentur ad Christum.

Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi: quoniam praevidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritualiter, sicut oportuerat, accepturos, continuo subjecit: Et ecce ego mittam vobis Eliam Thesbiten, antequam veniat dies Domini magnus et illustris, qui convertet cor patris ad filium, et cor hominis ad proximum suum, ne forte veniens percutiam terram penitus (Malach. IV, 5, 6, sec. LXX). Per hunc Eliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege, ultimo tempore ante judicium, Judaeos in Christum verum, id est, in Christum nostrum esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante adventum judicis Salvatoris non immerito speratur esse venturus: quia etiam nunc vivere non immerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod evidentissime sancta Scriptura testatur (IV Reg. II, 11). Cum venerit ergo, exponendo legem spiritualiter, quam nunc Judaei carnaliter sapiunt, convertet cor patris ad filium, id est, cor patrum ad filios: singularem quippe pro numero plurali interpretes Septuaginta posuerunt. Et est sensus, ut etiam filii sic intelligant legem, id est Judaei, quemadmodum patres eam intellexerunt, id est Prophetae, in quibus erat et ipse Moyses. Sic enim cor patrum convertetur ad filios, cum intelligentia patrum perducetur ad intelligentiam filiorum; et cor filiorum ad patres eorum , dum in id quod senserunt illi, consentient et isti: ubi Septuaginta dixerunt, et cor hominis ad proximum suum. Sunt enim inter se valde proximi patres et filii. Quanquam in verbis Septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest sensus alius idemque electior inveniri; ut intelligatur Elias cor Dei Patris conversurus ad Filium: non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod Pater diligat Filium; ut et Judaei, quem prius oderant, diligant eumdem, qui noster est, Christum . Judaeis enim nunc aversum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor ejus convertetur ad Filium, cum ipsi converso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod vero sequitur, et cor hominis ad proximum suum, id est, convertet Elias et cor hominis ad proximum suum; quid melius intelligitur, quam cor hominis ad hominem Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam servi accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Elias. Ne forte, inquit, veniam, et percutiam terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt; sicut Judaei carnales usque nunc: ex quo vitio contra Deum murmura illa venerunt, Quia mali ei placent; et, Vanus est qui servit Deo (Malach. II, 17; III, 14).