CAPUT XXX. Quod in libris Veteris Testamenti cum Deus legitur judicaturus, non evidenter Christi persona monstretur: sed ex quibusdam testimoniis, ubi Dominus Deus loquitur, appareat non dubie quod ipse sit Christus.

1. Multa alia sunt Scripturarum testimonia divinarum de novissimo judicio Dei; quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et novis et veteribus Litteris sacris hoc praenuntiatum esse probavimus. Sed veteribus per Christum futurum esse judicium, id est, judicem Christum de coelo esse venturum, non tam, quam novis, evidenter expressum est: propterea quia cum ibi dicit Dominus Deus se esse venturum, vel Dominum Deum dicitur esse venturum, non consequenter intelligitur Christus. Dominus enim Deus et Pater est, et Filius, et Spiritus sanctus: neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quemadmodum Jesus Christus tanquam Dominus Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Jesus Christus evidenter appareat: ut et quando sic non apparet, et tamen ad illud ultimum judicium Dominus Deus dicitur esse venturus, possit Jesus Christus intelligi. Est locus apud Isaiam prophetam, qui hoc quod dico evidenter ostendit. Deus enim per prophetam, Audi me, inquit, Jacob et Israel quem ego voco. Ego sum primus, et ego in sempiternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea firmavit coelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient. Quis eis nuntiavit haec ? Diligens te, feci voluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum Et locutus sum, et ego vocavi: adduxi eum, et prosperam feci viam ejus. Accedite ad me, et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum: quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12-16). Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus: nec tamen intelligeretur Jesus Christus, nisi addidisset, Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Hoc enim dixit secundum formam servi, de re futura utens praeteriti temporis verbo: quemadmodum apud eumdem prophetam legitur, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Id. LIII, 7, sec. LXX). Non enim ait, Ducetur: sed pro eo quod futurum erat, praeteriti temporis verbum posuit. Et assidue prophetia sic loquitur.

2. Est et alius locus apud Zachariam, qui hoc evidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens, Post gloriam misit me super gentes, quae spoliaverunt vos; quia qui tetigerit vos, quasi qui tangit pupillam oculi ejus. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his qui servierant eis; et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me (Zach. II, 8 et 9). Ecce dicit Dominus omnipotens, a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat intelligere nisi Christum loquentem, scilicet ovibus quae perierant domus Israel? Ait namque in Evangelio, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24): quas hic comparavit pupillae oculi Dei, propter excellentissimum dilectionis affectum; ex quo genere ovium etiam ipsi Apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis utique suae, quae antequam fieret, ait evangelista, Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39); etiam super gentes missus est in Apostolis suis: ac sic impletum est quod in Psalmo legitur, Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium (Psal. XVII, 44): ut qui spoliaverant Israelitas, quibusque Israelitae servierant, quando sunt gentibus subditi, non vicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum. Hoc enim Apostolis promiserat, dicens, Faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Et uni eorum, Ex hoc jam, inquit, homines eris capiens (Luc. V, 10). Spolia ergo fierent sed in bonum, tanquam erepta vasa illi forti, sed fortius alligato (Matth. XII, 29).

3. Item per eumdem prophetam Dominus loquens, Et erit, inquit, in die illa, quaeram auferre omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem, et effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt; et plangent super eum planctum quasi super charissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum (Zach. XII, 9, 10). Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae civitatis Jerusalem, quae veniunt contra eam, id est, contrariae sunt ei, vel, sicut alii sunt interpretati, veniunt super eam, id est, ut eam sibi subjiciant: aut super domum David effundere, et super habitatores ejusdem civitatis Spiritum gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per Prophetam: et tamen hunc Deum haec tam magna et tam divina facientem sese Christus ostendit, adjungendo atque dicendo, Et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt; et plangent super eum planctum quasi super charissimum (sive, dilectum), et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Poenitebit quippe in die illa Judaeos, etiam eos qui accepturi sunt Spiritum gratiae et misericordiae, quod in ejus passione insultaverint Christo, cum ad eum adspexerint in sua majestate venientem, eumque esse cognoverint, quem prius humilem in suis parentibus illuserunt: quamvis et ipsi parentes eorum tantae illius impietatis auctores resurgentes videbunt eum, sed puniendi jam, non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intelligendi sunt, ubi dictum est, Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt: sed tamen de illorum stirpe venientes , qui per Eliam illo tempore sunt credituri. Sed sicut dicimus Judaeis, Vos occidistis Christum, quamvis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodammodo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamvis ergo accepto Spiritu gratiae et misericordiae jam fideles non damnabuntur cum impiis parentibus suis; dolebunt tamen tanquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis affectu. Sane ubi dixerunt Septuaginta interpretes, Et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt; sic interpretatum est ex Hebraeo, Et aspicient ad me, quem confixerunt . Quo quidem verbo evidentius Christus apparet crucifixus. Sed illa insultatio, quam Septuaginta ponere maluerunt, ejus universae non defuit passioni. Nam et detento, et alligato, et adjudicato, et opprobrio ignominiosae vestis induto, et spinis coronato, et calamo in capite percusso, et irridenter fixis genibus adorato , et crucem suam portanti, et in ligno jam pendenti utique insultaverunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque jungentes, cum et insultaverunt, et confixerunt legimus, plenius veritatem Dominicae passionis agnoscimus.

4. Cum ergo in propheticis litteris ad novissimum judicium faciendum Deus legitur esse venturus, etsi ejus alia distinctio non ponatur; tantummodo propter ipsum judicium Christus debet intelligi: quia etsi Pater, judicabit, per adventum Filii hominis judicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): qui manifestabitur homo judicaturus, sicut homo est judicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Isaiam sub nomine Jacob et Israel, de cujus semine corpus accepit? quod ita scriptum est: Jacob puer meus, suscipiam illum: Israel electus meus, assumpsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque cessabit, neque audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret, et linum fumans non exstinguet; sed in veritate proferet judicium. Refulgebit, et non confringetur, donec ponat in terra judicium; et in nomine ejus gentes sperabunt (Isai. XLII, 1-4, sec. LXX). In hebraeo non legitur Jacob et Israel: sed quod ibi legitur servus meus, nimirum Septuaginta interpretes volentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam servi dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cujus genere eadem servi forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie, Evangelio teste, monstratum est (Matth. III, 16). Judicium gentibus protulit, quia praenuntiavit futurum, quod gentibus erat occultum. Mansuetudine non clamavit, nec tamen in praedicanda veritate cessavit. Sed non est audita foris vox ejus, nec auditur; quandoquidem ab eis qui foris ab ejus corpore praecisi sunt, non illi obeditur: ipsosque suos persecutores Judaeos, qui calamo quassato perdita integritate, et lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contrivit, nec exstinxit; quia pepercit eis, qui nondum venerat eos judicare, sed ab eis judicari . In veritate sane judicium protulit, praedicens eis quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies ejus (Matth. XVII, 1, 2), in orbe fama ejus: nec confractus, sive contritus est, quia neque in se, neque in Ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit. Et ideo non est factum, nec fiet, quod inimici ejus dixerunt, vel dicunt, Quando morietur et peribit nomen ejus (Psal. XL, 6)? Donec ponat in terra judicium. Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus. Hoc enim est novissimum judicium, quod ponet in terra, cum venerit ipse de coelo. De quo jam videmus impletum, quod hic ultimum positum est: Et in nomine ejus gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest, etiam illud credatur quod impudenter negatur. Quis enim speraret, quod etiam hi qui nolunt adhuc credere in Christum, jam nobiscum vident, et quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent, et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur, ligabatur, caedebatur, illudebatur, crucifigebatur; quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere jam coeperant? Quod tunc vix unus latro speravit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae; et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est, cruce signantur.

5. Nullus igitur vel negat vel dubitat, per Jesum Christum tale quale istis sacris Litteris praenuntiatur, futurum esse novissimum judicium, nisi qui eisdem Litteris, nescio qua incredibili animositate seu caecitate, non credit, quae jam veritatem suam orbi demonstravere terrarum. In illo itaque judicio vel circa illud judicium has res didicimus esse venturas, Eliam Thesbiten, fidem Judaeorum, Antichristum persecuturum, Christum judicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem, ejusdemque renovationem. Quae omnia quidem ventura esse credendum est: sed quibus modis, et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intelligentia valet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura.

6. Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adjuvante Domino promissa compleamus: quorum unus erit de malorum supplicio, alius de felicitate justorum: in quibus maxime, sicut Deus donaverit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa divina sapienter sibi miseri rodere videntur, et salubris fidei nutrimenta velut falsa et ridenda contemnunt. Qui vero secundum Deum sapiunt, omnium quae incredibilia videntur hominibus, et tamen Scripturis sanctis, quarum jam veritas multis modis asserta est, continentur, maximum argumentum tenent veracem Dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri, et posse facere quod impossibile est infideli.