CAPUT III. Quid in libro Ecclesiaste Salomon de his quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit.

Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnavit in Jerusalem, librum qui vocatur Ecclesiastes, et a Judaeis quoque habetur in sacrarum canone Litterarum, sic exorsus est: Vanitas vanitantium , dixit Ecclesiastes; vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae homini abundantia in omni labore suo, quo laborat sub sole (Eccle. I, 2 et 3)? Et cum ex hac sententia connecteret caetera, commemorans aerumnas erroresque vitae hujus, et vanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur; in ea rerum vanitate sub sole, illud etiam deplorat quodammodo, quod cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius, et stultus in tenebris ambulet; unus tamen incursus incurrat omnibus (Id. II, 13, 14), utique in hac vita quae sub sole agitur: significans videlicet ea mala, quae bonis et malis videmus esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tanquam mali sint, et mali tanquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, vanitas, quae facta est super terram; quia sunt justi, super quos venit sicut factum impiorum; et sunt impii, super quos venit sicut factum justorum. Dixi quoniam hoc quoque vanitas (Id. VIII, 14). In hac vanitate, cui, quantum satis visum est, intimandae totum istum librum vir sapientissimus deputavit, non utique ob aliud, nisi ut eam vitam desideremus, quae vanitatem non habet sub hoc sole, sed veritatem sub illo qui fecit hunc solem: in hac ergo vanitate, numquid nisi justo Dei rectoque judicio similis eidem vanitati factus vanesceret homo? In diebus tamen vanitatis suae interest plurimum, utrum resistat, an obtemperet veritati, et utrum sit expers verae pietatis, an particeps: non propter vitae hujus vel bona acquirenda, vel mala vitanda vanescendo transeuntia; sed propter futurum judicium, per quod erunt et bonis bona, et malis mala, sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret, Deum time, et mandata ejus custodi; quia hoc est omnis homo: quia omne hoc opus Deus adducet in judicium in omni despecto, sive bonum, sive malum (Id. XII, 13, 14). Quid brevius, verius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time, et mandata ejus custodi; quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei: quoniam qui hoc non est, nihil est. Non enim ad veritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine vanitatis. Quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac vita, sive bonum, sive malum, Deus adducet in judicium, in omni despecto, id est, in omni etiam qui contemptibilis hic videtur, et ideo nec videtur: quoniam Deus et ipsum videt, nec eum despicit, nec cum judicat praeterit.