CAPUT IV. Quod ad disserendum de novissimo judicio Dei, Novi primum Testamenti, ac deinde Veteris testimonia prolaturus sit.

Hujus itaque ultimi judicii Dei testimonia de Scripturis sanctis quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris Instrumenti Novi, postea de Veteris. Quamvis enim vetera priora sint tempore, nova tamen anteponenda sunt dignitate; quoniam illa vetera praeconia sunt novorum. Nova igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, assumentur et vetera. In veteribus habentur Lex et Prophetae , in novis Evangelium et apostolicae Litterae. Ait autem Apostolus, Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas: justitia autem Dei, per fidem Jesu Christi in omnes qui credunt (Rom. III, 20-22). Haec justitia Dei ad novum pertinet Testamentum, et testimonium habet a veteribus Libris, hoc est, a Lege et Prophetis. Prius ergo ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse Jesus Christus ordinem servandum esse demonstrans, Scriba, inquit, eruditus in regno Dei, similis est viro patrifamilias, proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52). Non dixit, Vetera et nova: quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum.