CAPUT V. Quibus sententiis Domini Salvatoris divinum judicium futurum in fine saeculi declaretur.

1. Ergo ipse Salvator cum objurgaret civitates, in quibus virtutes magnas fecerat, neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret, Verumtamen, inquit, dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis. Et paulo post alteri civitati, Amen, inquit, dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi (Matth. XI, 22, 24). Hic evidentissime praedicat diem judicii esse venturum. Et alio loco, Viri Ninivitae, inquit, surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam; quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jona hic. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic (Id. XII, 41, 42). Duas hoc loco res discimus, et venturum esse judicium, et cum mortuorum resurrectione venturum. De Ninivitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die judicii resurrecturos esse praedixit. Nec ideo dixit, condemnabunt, quia ipsi judicabunt: sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur.

2. Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die judicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, inquit, bonum semen, est Filius hominis: ager autem est mundus : bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt nequam: inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus: messis autem consummatio saeculi est, messores vero Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi. Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 37-43). Hic quidem judicium vel diem judicii non nominavit, sed multo eum clarius ipsis rebus expressit, et in fine saeculi futurum esse praedixit.

3. Item discipulis suis: Amen, inquit, dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28). Hic discimus cum suis discipulis judicaturum Jesum. Unde et alibi Judaeis dixit: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt (Id. XII, 27). Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo judicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero, universa quaedam significata est judicantium multitudo, propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas: quae duae partes, id est tria et quatuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt. Nam et quatuor ter, et tria quater duodecim sunt: et si qua alia hujus duodenarii numeri, quae ad hoc valeat, ratio reperitur . Alioquin quoniam in locum Judae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum (Act. I, 26); apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laboravit (I Cor. XV, 10), ubi ad judicandum sedeat non habebit: qui profecto cum aliis sanctis ad numerum judicum se pertinere demonstrat, cum dicit, Nescitis quia angelos judicabimus (Id. VI, 3)? De ipsis quoque judicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est, judicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est, ab eis judicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam caeteras gentes judicabunt. Quod autem ait, in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intelligi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem.

4. Multa praetereo, quae de ultimo judicio ita dici videntur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua, vel magis ad aliud pertinentia; sive scilicet ad eum Salvatoris adventum, quo per totum hoc tempus in Ecclesia sua venit, hoc est, in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est ejus; sive ad excidium terrenae Jerusalem: quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tanquam de fine saeculi atque de illo die judicii novissimo et magno loquatur; ita ut dignosci non possit omnino, nisi ea quae apud tres evangelistas, Matthaeum, Marcum, et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius; ut ea quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curavi in quadam epistola, quam rescripsi ad beatae memoriae virum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cujus epistolae titulus est, de Fine saeculi (Epist. 199).

5. Proinde jam illud hic dicam, quod in Evangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per judicium praesentissimum atque novissimum Christi. Cum autem venerit, inquit, Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris ejus erunt, Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando vidimus te esurientem, et pavimus; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memoravit. Similiterque interrogantibus, quando eum viderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis factum non est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens, Et hi, inquit, in supplicium aeternum ibunt, justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 31-46). Joannes vero evangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse judicium. Cum enim dixisset, Neque enim Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum: protinus addidit, Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et in judicium non veniet, sed transiit a morte in vitam (Joan. V, 22-24). Ecce hic dixit fideles suos in judicium non venire. Quomodo ergo per judicium separabuntur a malis, et ad ejus dexteram stabunt, nisi quia hoc loco judicium pro damnatione posuit? In tale quippe judicium non venient, qui audiunt verbum ejus, et credunt ei qui misit illum.