CAPUT VI. Quae sit prima resurrectio, quae secunda.

1. Deinde adjungit, et dicit: Amen, amen dico vobis quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 25 et 26). Nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est; sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut distingueret, ait, Venit hora, et nunc est. Non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis: secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait, Sine mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22); ut scilicet in anima mortui, in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos, Venit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Qui audierint dixit, qui obedierint, qui crediderint, et usque in finem perseveraverint. Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. Omnibus enim bonum est audire vocem ejus, et vivere, ad vitam pietatis ex impietatis morte transeundo . De qua morte ait apostolus Paulus, Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est , ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V, 14, 15). Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo nec faciendo quod justum est: et pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est, nullum habens omnino peccatum: ut qui per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram; ut credentes in eum qui justificat impium, ex impietate justificati, tanquam ex morte vivificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est , pertinere possimus. Ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum: ad secundam vero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit, et miseros. Ista est misericordiae, illa judicii. Propter quod in Psalmo scriptum est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).

2. De quo judicio consequenter adjunxit, atque ait: Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Hic ostendit, quod in ea carne veniet judicaturus, in qua venerat judicandus. Ad hoc enim ait, quoniam Filius hominis est. Ac deinde subjungens unde agimus: Nolite, inquit, mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus ; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 27-29). Hoc est illud judicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat, dicens, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transiit a morte in vitam (Ibid., 24): id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad vitam, in damnationem non veniet, quam significavit appellatione judicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait, Qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, id est, damnationis. Resurgat ergo in prima, qui non vult in secunda resurrectione damnari. Venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent (Ibid., 25), id est, in damnationem non venient, quae secunda mors dicitur: in quam mortem, post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem, praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. Veniet enim hora (ubi non ait, et nunc est; quia in fine saeculi erit, hoc est in ultimo et maximo judicio Dei), quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent (Ibid., 28). Non dixit quemadmodum in prima, et qui audierint, vivent. Non enim omnes vivent, ea scilicet vita, quae quoniam beata est, sola vita dicenda est. Nam utique non sine qualicumque vita possent audire, et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes vivent, in eo quod sequitur, docet: Qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae, hi sunt qui vivent: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii, hi sunt qui non vivent; quia secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male vixerunt: male autem vixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non revixerunt, aut in eo quod revixerant, non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus jam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per Baptismum; alia secundum carnem, quae fiet in ejus incorruptione atque immortalitate per judicium magnum atque novissimum: ita sunt et resurrectiones duae, una prima, quae et nunc est, et animarum est, quae venire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae nunc non est, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum judicium alios mittet in secundam mortem, alios in eam vitam, quae non habet mortem.