|
1. Post haec, inquit, oportet eum solvi brevi tempore (Apoc.
XX, 3). Si hoc est diabolo ligari et includi, Ecclesiam non
posse seducere; haec ergo erit solutio ejus, ut possit? Absit:
nunquam enim ab illo Ecclesia seducetur praedestinata et electa ante
mundi constitutionem, de qua dictum est, Novit Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19): et tamen hic erit etiam illo tempore, quo
solvendus est diabolus, sicut ex quo est instituta, hic fuit et erit
omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus. Nam
paulo post dicit, quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe
terrarum attrahet in bellum adversus eam, quorum hostium numerus erit
ut arena maris. Et ascenderunt, inquit, super terrae latitudinem,
et cinxerunt castra sanctorum, et dilectam civitatem: et descendit
ignis de coelo a Deo, et comedit eos: et diabolus qui seducebat eos,
missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et
pseudopropheta ; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum
(Apoc. XX, 8-10). Sed hoc jam ad judicium novissimum
pertinet, quod nunc propterea commemorandum putavi, ne quis existimet
eo ipso parvo tempore, quo solvetur diabolus, in hac terra Ecclesiam
non futuram, illo hic eam vel non inveniente, cum fuerit solutus, vel
absumente, cum fuerit modis omnibus persecutus. Non itaque per totum
hoc tempus, quod liber iste complectitur, a primo scilicet adventu
Christi usque in saeculi finem, quo erit secundus ejus adventus, ita
diabolus alligatur, ut ejus haec ipsa sit alligatio, per hoc
intervallum, quod mille annorum numero appellat, non seducere
Ecclesiam; quandoquidem illam nec solutus utique seducturus est. Nam
profecto si ei alligari est, non posse seducere, sive non permitti;
quid erit solvi, nisi posse seducere, sive permitti? Quod absit ut
fiat: sed alligatio diaboli, est non permitti exercere totam
tentationem, quam potest vel vi vel dolo ad seducendos homines, in
partem suam cogendo violenter, fraudulenterve fallendo. Quod si
permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum,
plurimos tales, quales Deus id perpeti non vult, et fideles
dejiceret, et ne crederent impediret: quod ne faceret, alligatus
est.
2. Tunc autem solvetur, quando et breve tempus erit. Nam tribus
annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque viribus saeviturus :
et tales erunt, cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto ejus
impetu insidiisque non possint. Si autem nunquam solveretur, minus
appareret ejus maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima
patientia probaretur; minus denique perspiceretur, quam magno ejus
malo tam bene fuerit usus Omnipotens : qui eum nec omnino abstulit a
tentatione sanctorum, quamvis ab eorum interioribus hominibus , ubi in
Deum creditur, foras missum, ut forinsecus ejus oppugnatione
proficerent; et in eis qui sunt ex parte ipsius, alligavit, ne
quantam posset effundendo et exercendo malitiam, innumerabiles infirmos
ex quibus Ecclesiam multiplicari et impleri oportebat, alios
credituros, alios jam credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos
frangeret; et solvet in fine, ut quam fortem adversarium Dei civitas
superaverit, cum ingenti gloria sui redemptoris, adjutoris,
liberatoris, aspiciat. In eorum sane, qui tunc futuri sunt,
sanctorum atque fidelium comparatione quid sumus? quandoquidem ad illos
probandos tantus solvetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis
dimicamus. Quamvis et hoc temporis intervallo quosdam milites Christi
tam prudentes et fortes fuisse atque esse, non dubium est, ut etiam si
tunc in ista mortalitate viverent, quando ille solvetur, omnes
insidias ejus atque impetus et caverent sapientissime, et patientissime
sustinerent.
3. Haec autem alligatio diaboli non solum facta est, ex quo coepit
Ecclesia praeter Judaeam terram in nationes alias aliasque dilatari;
sed etiam nunc fit, et fiet usque ad terminum saeculi, quo solvendus
est. Quia et nunc homines ab infidelitate, in qua ipse eos
possidebat, convertuntur ad fidem, et usque in illum finem sine dubio
convertentur: et utique unicuique iste fortis tunc alligatur, quando
ab illo tanquam vas ejus eripitur: et abyssus ubi inclusus est, non in
eis consumpta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando esse
coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo, atque succedunt,
donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, in quorum
quotidie, velut in abysso, caecis et profundis cordibus includatur.
Utrum autem etiam illis ultimis tribus annis et mensibus sex, quando
solutus totis viribus saeviturus est, aliquis in qua non fuerat, sit
accessurus ad fidem, nonnulla quaestio est. Quomodo enim stabit quod
dictum est, Quis intrat in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi
prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29)? si etiam soluto
eripiuntur? Ac per hoc ad hoc cogere videtur ista sententia, ut
credamus illo, licet exiguo, tempore neminem accessurum esse populo
christiano, sed cum eis qui jam Christiani reperti fuerint, diabolum
pugnaturum: ex quibus etiamsi aliqui victi secuti eum fuerint, non eos
ad praedestinatum filiorum Dei numerum pertinere. Neque enim frustra
idem Joannes apostolus, qui et hanc Apocalypsim scripsit, in
epistola sua de quibusdam dicit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex
nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I
Joan. II, 19). Sed quid fiet de parvulis? Nimium quippe
incredibile est, nullos jam natos et nondum baptizatos praeoccupari
Christianorum filios illo tempore infantes, nullos etiam ipsis nasci
jam diebus; aut si erunt, non eos a parentibus suis ad lavacrum
regenerationis modo quocumque perduci. Quod si fiet, quo pacto soluto
jam diabolo vasa ista eripientur, in cujus domum nemo intrat, ut vasa
ejus eripiat, nisi prius alligaverit eum? Imo vero id potius est
credendum, nec qui cadant de Ecclesia, nec qui accedant Ecclesiae
illo tempore defuturos: sed profecto tam fortes erunt et parentes pro
baptizandis parvulis suis, et hi qui tunc primitus credituri sunt, ut
illum fortem vincant etiam non ligatum, id est, omnibus, qualibus
antea nunquam, vel artibus insidiantem, vel urgentem viribus, et
vigilanter intelligant, et toleranter ferant; ac sic illi etiam non
ligato eripiantur. Nec ideo falsa erit evangelica illa sententia,
Quis intrat in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi prius
alligaverit fortem? Secundum enim sententiae ejus veritatem, ordo
iste servatus est, ut prius alligaretur fortis, ereptisque vasis
ejus, longe lateque in omnibus gentibus ex firmis et infirmis ita
multiplicaretur Ecclesia, ut ex ipsa rerum divinitus praedictarum et
impletarum robustissima fide, etiam soluto vasa possit auferre. Sicut
enim fatendum est, multorum refrigescere charitatem, cum abundat
iniquitas (Matth. XXIV, 12), et inusitatis maximisque
persecutionibus atque fallaciis diaboli jam soluti, eos qui in libro
vitae scripti non sunt, multos esse cessuros: ita cogitandum est, non
solum quos bonos fideles illud tempus inveniet, sed nonnullos etiam qui
foris adhuc erunt, adjuvante Dei gratia per considerationem
Scripturarum, in quibus et alia et finis ipse praenuntiatus est, quem
venire jam sentiunt, ad credendum quod non credebant, futuros esse
firmiores, et ad vincendum etiam non ligatum diabolum fortiores. Quod
si ita erit, propterea praecessisse dicenda est ejus alligatio, ut et
ligati et soluti exspoliatio sequeretur: quoniam de hac re dictum est,
Quis intrabit in domum fortis, ut vasa ejus eripiat, nisi prius
alligaverit fortem?
|
|