|
Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum adversus Achaeos
regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo flevisse nuntiatus est :
quo prodigio aruspices territi, cum id simulacrum in mare putavissent
esse projiciendum, Cumani senes intercesserunt, atque retulerunt tale
prodigium et Antiochi et Persae bello in eodem apparuisse figmento:
et quia Romanis feliciter provenisset, ex senatusconsulto eidem
Apollini suo dona esse missa testati sunt. Tunc velut peritiores
acciti aruspices responderunt, simulacri Apollinis fletum ideo
prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset ,
suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et
cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem
Aristonicum victum et captum esse, nuntiatum est; quem vinci utique
Apollo nolebat et dolebat, et hoc sui lapidis etiam lacrymis
indicabat. Unde non usquequaque incongrue, quamvis fabulosis, tamen
veritati similibus, mores daemonum describuntur carminibus poetarum.
Nam Camillam Diana doluit apud Virgilium, et Pallantem moriturum
Hercules flevit . Hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans,
sed quo donante nesciens, nec requirens; cum cogitaret otiosus,
quibusnam diis tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec
verum illum atque omnipotentem summum Deum curare opinaretur ista
terrena, atque recoleret Trojanos deos, quos Aeneas advexerat,
neque Trojanum, neque Laviniense ab ipso Aenea conditum regnum diu
conservare potuisse, alios providendos existimavit, quos illis
prioribus (sive qui cum Romulo jam Romam transierant, sive quandoque
Alba eversa fuerant transituri) vel tanquam fugitivis custodes
adhiberet, vel tanquam invalidis adjutores.
|
|