|
Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa
illic Pompilius constituerat: nam ipsius summum templum nondum habebat
Jovis. Rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricavit.
Aesculapius autem ab Epidauro ambivit Romam , ut peritissimus
medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret . Mater etiam
deûm nescio unde, a Pessinunte . Indignum enim erat, ut cum ejus
filius jam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili
latitaret. Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta
est Romam quosdam filios suos, verum et alios praecessit etiam
secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe
postea venit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris ex illa nata sit,
viderit Aesculapius pronepos ejus. sed undecumque nata sit, non
(opinor) audebunt eam ignobilem dicere dii peregrini deam civem
Romanam. Sub hoc tot deorum praesidio, quos numerare quis potest,
indigenas et alienigenas, coelites, terrestres, infernos, marinos,
fontanos, fluviales ; et, ut Varro dicit, certos atque incertos,
in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et
feminas? sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma, non tam
magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo,
agitari affligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo suo ,
tanquam signo dato, ad tuitionem congregaverat; quibus templa,
altaria, sacrificia, sacerdotes instituendo atque praebendo, summum
verum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet. Et
felicior quidem cum paucioribus vixit: sed quanto major facta est,
sicut navis nautas, tanto plures adhibendos putavit; credo, desperans
pauciores illos, sub quibus in comparatione pejoris vitae melius
vixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae. Primo enim sub
ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de quo jam supra locutus sum,
quantum malum discordiosi certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit
occidi?
|
|