|
Quomodo nec Juno, quae cum Jove suo jam
|
fovebat
Romanos rerum dominos, gentemque togatam,
|
|
|
Aeneid. lib. 1, vers. 281, 282
|
nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adjuvare, ut bono et aequo more
conjugia mererentur, cladesque tanta irruit hujus inopiae, ut ea dolo
raperent, moxque compellerentur pugnare cum soceris; ut miserae
feminae nondum ex injuria maritis conciliatae, jam parentum sanguine
dotarentur? At enim vicerunt in hac conflictione Romani vicinos
suos. Quantis et quam multis utrimque vulneribus et funeribus tam
propinquorum et confinium istae victoriae constiterunt? Propter unum
Caesarem socerum et unum generum ejus Pompeium, jam mortua Caesaris
filia, uxore Pompeii, quanto et quam justo doloris instinctu Lucanus
exclamat,
|
Bella per Emathios plus quam civilia campos,
Jusque datum sceleri canimus!
|
|
|
Lucan. lib. 1, vers. 1, 2
|
Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis ab eorum
filiabus amplexus miserabiles extorquerent; nec illae auderent flere
patres occisos, ne offenderent victores maritos; quae adhuc illis
pugnantibus, pro quibus facerent vota nesciebant . Talibus nuptiis
populum Romanum non Venus, sed Bellona donavit : aut fortassis
Alecto illa infernalis furia , jam eis favente Junone, plus in illos
habuit licentiae, quam cum ejus precibus contra Aenean fuerat excitata
. Andromacha felicius captivata est, quam illa conjugia Romana
nupserunt : licet serviles, tamen post ejus amplexus nullum
Trojanorum Pyrrhus occidit. Romani autem soceros interficiebant in
praeliis, quorum jam filias amplexabantur in thalamis. Illa victori
subdita, dolere tantum suorum mortem potuit, non timere: illae
sociatae bellantibus, parentum suorum mortes procedentibus viris
timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum, nec
dolorem. Nam propter interitum civium, propinquorum, fratrum,
parentum, aut pie cruciabantur, aut crudeliter laetabantur victoriis
maritorum. Huc accedebat quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae
parentum ferro amiserunt viros, aliquae utrorumque ferro et parentes et
viros: neque enim et apud Romanos parva fuerunt illa discrimina.
Siquidem ad obsidionem quoque perventum est civitatis, clausisque
portis se tuebantur: quibus dolo apertis, admissisque hostibus intra
moenia, in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque
pugna commissa est . Et raptores illi etiam superabantur; et crebro
fugientes intra domos suas, gravius foedabant pristinas, quamvis et
ipsas pudendas lugendasque victorias . Hic tamen Romulus de suorum
jam virtute desperans, Jovem rogavit ut starent: atque ille hac
occasione nomen Statoris invenit. Nec finis esset tanti mali, nisi
raptae illae laceratis crinibus emicarent, et provolutae parentibus,
iram eorum justissimam, non armis victricibus, sed supplici pietate
sedarent . Deinde Titum Tatium, regem Sabinorum, socium regni
Romulus ferre compulsus est, Germani consortis impatiens: sed quando
et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? Unde et
ipso interfecto, ut major deus esset, regnum solus obtinuit . Quae
sunt ista jura nuptiarum, quae irritamenta bellorum, quae foedera
germanitatis, affinitatis, societatis, divinitatis? quae postremo
sub tot diis tutoribus vita civitatis? Vides quanta hinc dici et quam
multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio, et sermo
in alia festinaret.
|
|