|
1. Tunc jam diminuto paululum metu, non quia bella conquieverant,
sed quia non tam gravi pondere urgebant, finito scilicet tempore quo
aequo et modesto jure agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius
(Histor. lib. 1) breviter explicat: Dein servili imperio patres
plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro
pellere, et caeteris expertibus soli in imperio agere. Quibus
saevitiis, et maxime fenore oppressa plebes , cum assiduis bellis
tributum et militiam simul toleraret, armata montem Sacrum atque
Aventinum insedit: tumque tribunos plebis et alia sibi jura paravit.
Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum
Punicum. [XVII.] Quid itaque ego tantas moras vel scribens
patiar, vel lecturis afferam? Quam misera fuerit illa respublica tam
longa aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum, bellis
forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis
seditionibusque civilibus, a Sallustio breviter intimatum est.
Proinde victoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania
solatia miserorum, et ad alia atque alia sterilia mala subeunda
illecebrosa incitamenta minime quietorum. Nec nobis, quia haec
dicimus, boni Romani prudentesque succenseant: quanquam de hac re nec
petendi sint, nec monendi, quando eos minime succensuros esse
certissimum est. Neque enim gravius vel graviora dicimus auctoribus
eorum, et stilo et otio multum impares: quibus tamen ediscendis et
ipsi elaboraverunt, et filios suos elaborare compellunt. Qui autem
succensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius
(Ibid.) ait? Plurimae turbae, seditiones, et ad postremum bella
civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique
concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes
affectabant; bonique et mali cives appellati, non ob merita in
rempublicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque
locupletissimus et injuria validior, quia praesentia defendebat, pro
bono ducebatur Porro si illi scriptores historiae ad honestam
libertatem pertinere arbitrati sunt, mala civitatis propriae non
tacere, quam multis locis magno praeconio laudare compulsi sunt, cum
aliam veriorem, quo cives aeterni legendi sunt, non haberent: quid
nos facere convenit, quorum spes quanto in Deo melior et certior,
tanto major debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro
imputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea
civitate, in qua sola jugiter feliciterque vivendum est? Nec in deos
eorum horribilora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos
legunt et praedicant: quandoquidem et ex ipsis quae diceremus
accepimus, et nullo modo dicere vel talia, vel cuncta sufficimus.
2. Ubi erant ergo illi dii, qui propter e xiguam fallacemque hujus
mundi felicitatem colendi existimantur; cum Romani, quibus se
colendos mendacissima astutia venditabant, tantis calamitatibus
vexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul ab exsulibus et servis
incensum Capitolium cum defensaret, occisus est ? Faciliusque ipse
prodesse potuit aedi Jovis, quam illi turba tot numinum cum suo maximo
atque optimo rege, cujus templum liberaverat, subvenire Ubi erant,
quando densissimis fatigata civitas seditionum malis, cum legatos
Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, gravi
fame pesti lentiaque vastata est ? Ubi erant, quando rursus populus,
cum fame laboraret, praefectum annonae primum creavit; atque illa fame
invalescente, Spurius Melius , qui esurienti multitudini frumenta
largitus est, regni affectati crimen incurrit, et ejusdem praefecti
instantia per dictatorem L. Quintium aetate decrepitum, a Quinto
Servilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu
civitatis occisus est ? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta,
diis inutilibus sine remedio populus diu multumque fatigatus nova
lectisternia, quod nunquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est ?
Lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum vel potius
sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per decem continuos
annos male pugnando crebras et magnas clades apud Veios exercitus
Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subveniretur,
quem postea civitas ingrata damnavit ? Ubi erant, quando Galli
Romam ceperunt, spoliaverunt, incenderunt, caedibus impleverunt ?
Ubi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit,
qua et ille Furius Camillus exstinctus est, qui rempublicam ingratam
et a Veientibus ante defendit, et de Gallis postea vindicavit ? In
hac pestilentia scenicos ludos, aliam novam pestem, non corporibus
Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt .
Ubi erant, quando alia pestilentia gravis de venenis matronarum exorta
credita est, quarum supra fidem multarum atque nobilium mores
deprehensi sunt omni pestilentia graviores ? Vel quando in Caudinas
furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis
foedum facere coacti sunt; ita ut equitibus Romanis sexcentis
obsidibus datis, caeteri amissis armis aliisque spoliati privatique
tegminibus, sub jugum hostium cum vestimentis singulis mitterentur ?
Vel quando gravi pestilentia caeteris laborantibus multi etiam in
exercitu icti fulmine perierunt ? Vel quando item alia intolerabili
pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma advocare
atque adhibere compulsa est ? quoniam regem omnium Jovem, qui jam diu
in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adolescens vacaverat, non
permiserant fortasse discere medicinam. Vel cum conspirantibus uno
tempore hostibus, Lucanis, Brutiis, Samnitibus, Etruscis et
Senonibus Gallis, primo ab eis legati perempti sunt, deinde cum
praetore oppressus exercitus, septem tribunis cum illo pereuntibus et
militum tredecim millibus? Vel quando post graves et longas Romae
seditiones, quibus ad ultimum plebs in Janiculum hostili direptione
secesserat, hujus mali tam dira calamitas erat, ut ejus rei causa,
quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur
Hortensius, qui, plebe revocata, in eodem magistratu exspiravit,
quod nulli dictatori ante contigerat, et quod illis diis jam praesente
Aesculapio gravius crimen fuit.
3. Tum vero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia militum
proletarii illi, qui eo quod proli gignendae vacabant, ob egestatem
militare non valentes, hoc nomen acceperant, militiae
conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, rex
Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis effectus
est. Cui sane de rerum futuro eventu consulenti, satis urbane Apollo
sic ambiguum oraculum edidit, ut e duobus quidquid accidisset, ipse
divinus haberetur. Ait enim: Dico te, Pyrrhe, vincere posse
Romanos. Atque ita sive Pyrrhus a Romanis, sive Romani a Pyrrho
vincerentur, securus fatidicus utrumlibet exspectaret eventum. Quae
tunc et quam horrenda utriusque exercitus clades? In qua tamen
superior Pyrrhus exstitit, ut jam posset Apollinem pro suo intellectu
praedicare divinum; nisi proxime alio praelio Romani abscederent
superiores. Atque in tanta strage bellorum etiam pestilentia gravis
exorta est mulierum: nam priusquam maturos partus ederent, gravidae
moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod archiatrum
, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque similiter interibant,
ita ut jam defecturum genus animalium crederetur. Quid hiems illa
memorabilis tam incredibili immanitate saeviens, ut nivibus horrenda
altitudine etiam in foro per dies quadraginta manentibus, Tiberis
quoque glacie duraretur , si nostris temporibus accidisset, quae isti
et quanta dixissent? Quid illa itidem ingens pestilentia, quamdiu
saevivit, quam multos peremit? Quae cum in annum alium multo gravius
tenderetur, frustra praesente Aesculapio, aditum est ad libros
Sibyllinos . In quo genere oraculorum, sicut Cicero in libris de
Divinatione commemorat, magis interpretibus, ut possunt seu volunt,
dubia conjectantibus, credi solet (Libro 2, cap. 54). Tunc
ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas aedes
sacras multi occupatas privatim tenerent: sic interim a magno
imperitiae vel desidiae crimine Aesculapius liberatus est. Unde autem
a multis aedes illae fuerant occupatae, nemine prohibente, nisi quia
tantae numinum turbae diu frustra fuerat supplicatum; atque ita
paulatim loca deserebantur a cultoribus, ut tanquam vacua sine ullius
offensione possent humanis saltem usibus vindicari? Nam quae tunc
velut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita atque reparata, nisi
postea eodem modo neglecta atque usurpata latitarent, non utique magnae
peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam
multa ignorata commemorat. Sed tunc interim elegans, non pestilentiae
depulsio, sed deorum excusatio procurata est.
|
|