|
Jam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, quae praecipue
cavenda sunt, nihil deos falsos populo cultori suo, quominus eorum
malorum aggere premeretur, subvenire curasse; sed potius, ut maxime
premeretur, egisse. Nunc de illis malis video dicendum, quae sola
isti perpeti nolunt, qualia sunt fames, morbus, bellum,
exspoliatio, captivitas, trucidatio, et si qua similia jam in primo
libro commemoravimus. Haec enim sola mali deputant mala, quae non
faciunt malos, nec erubescunt inter bona quae laudant, ipsi mali esse
qui laudant; magisque stomachantur, si villam malam habeant, quam si
vitam: quasi hoc sit hominis maximum bonum, habere bona omnia,
praeter se ipsum. Sed neque talia mala, quae isti sola formidant,
dii eorum, quando ab eis libere colebantur, ne illis acciderent,
obstiterunt. Cum enim variis per diversa loca temporibus ante adventum
Redemptoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam incredibilibus
cladibus genus contereretur humanum; quos alios quam istos deos mundus
colebat, excepto uno populo Hebraeo, et quibusdam extra ipsum
populum, ubicumque gratia divina digni occultissimo atque justissimo
Dei judicio fuerunt ? Verum ne nimium longum faciam, tacebo aliarum
usquequaque gentium mala gravissima: quod ad Romam pertinet
Romanumque imperium, tantum loquar; id est, ad ipsam proprie
civitatem, et quaecumque illi terrarum vel societate conjunctae, vel
conditione subjectae sunt, quae sint perpessae ante adventum Christi,
cum jam ad ejus quasi corpus reipublicae pertinerent.
|
|