|
Sed jam illa mala breviter, quantum possumus, commemoremus, quae
quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: discordiae civiles,
vel potius inciviles; nec jam seditiones, sed etiam ipsa bella
urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi partium studia, non
concionum dissensionibus variisque vocibus in alterutrum, sed plane jam
ferro armisque saeviebant: bella socialia, bella servilia, bella
civilia quantum Romanum cruorem fuderunt, quantam Italiae vastationem
desertionemque fecerunt? Namque antequam se adversus Romam sociale
Latium commoveret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes,
equi, asini, boves, et quaeque alia pecora sub hominum dominio
fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita, relictis
tectis libera vagabantur, et omnem non solum aliorum, verum etiam
dominorum aversabantur accessum, non sine exitio vel periculo
audentis, si quis de proximo urgeret . Quanti mali signum fuit, si
hoc signum fuit quod tantum malum fuit, si etiam signum non fuit ?
Hoc si nostris temporibus accidisset, rabidiores istos quam illi sua
animalia pateremur.
|
|