|
Initium autem civilium bellorum fuit, seditiones Gracchorum agrariis
legibus excitatae. Volebant enim agros populo dividere, quos
nobilitas perperam possidebat. Sed tam vetustam iniquitatem audere
convellere, periculosissimum; imo vero, ut ipsa res docuit,
perniciosissimum fuit. Quae funera facta sunt, cum prior Gracchus
occisus est? quae etiam, cum alius frater ejus non longo interposito
tempore? Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis
armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. Post Gracchi
alterius interfectionem, Lucius Opimius consul, qui adversus eum
intra Urbem arma commoverat, eoque cum sociis oppresso et exstincto
ingentem civium stragem fecerat, cum quaestionem haberet jam judiciaria
inquisitione caeteros persequens, tria millia hominum occidisse
perhibetur. Ex quo intelligi potest, quantam multitudinem mortium
habere potuerit turbidus conflictus armorum, quando tantam habuit
judiciorum velut examinata cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput
quantum grave erat, tanto auri pondere consuli vendidit: haec enim
pactio caedem praecesserat. In qua etiam occisus est cum liberis
Marcus Fulvius consularis.
|
|