|
Qua igitur fronte, quo corde, qua impudentia, qua insipientia, vel
potius amentia, illa diis suis non imputant, et haec nostro imputant
Christo? Crudelia bella civilia omnibus bellis hostilibus,
auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa respublica
nec afflicta, sed perdita omnino judicata est, longe ante adventum
Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione causarum a bello
Mariano atque Syllano ad bella Sertorii et Catilinae, quorum a
Sylla fuerat ille proscriptus, ille nutritus : inde ad Lepidi et
Catuli bellum, quorum alter gesta Syllana rescindere, alter
defendere cupiebat : inde ad Pompeii et Caesaris, quorum Pompeius
sectator Syllae fuerat, ejusque potentiam vel aequaverat, vel jam
etiam superaverat; Caesar autem Pompeii potentiam non ferebat, sed
quia non habebat, quam tamen illo victo interfectoque transcendit.
Hinc ad alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est,
pervenerunt, quo imperante natus est Christus. Nam et ipse Augustus
cum multis gessit bella civilia: et in eis etiam multi clarissimi viri
perierunt, inter quos et Cicero, disertus ille artifex regendae
reipublicae. Pompeii quippe victorem Caium Caesarem (qui victoriam
civilem elementer exercuit, suisque adversariis vitam dignitatemque
donavit) tanquam regni appetitorem quorumdam nobilium conjuratio
senatorum velut pro reipublicae libertate in ipsa curia trucidavit.
Hujus deinde potentiam, multum moribus dispar, vitiisque omnibus
inquinatus atque corruptus, affectare videbatur Antonius, cui
vehementer pro eadem illa velut patriae libertate Cicero resistebat.
Tunc emerserat mirabilis indolis adolescens ille alius Caesar, illius
Caii Caesaris filius adoptivus: qui, ut dixi, postea appellatus est
Augustus. Huic adolescenti Caesari, ut ejus potentia contra
Antonium nutriretur, Cicero favebat; sperans eum depulsa et oppressa
Antonii dominatione instauraturum reipublicae libertatem, usque adeo
caecus atque improvidus futurorum, ut ille ipse juvenis, cujus
dignitatem ac potestatem fovebat, et eumdem Ciceronem occidendum
Antonio quadam quasi concordiae pactione permitteret, et ipsam
libertatem reipublicae, pro qua multum ille clamaverat, ditioni
propriae subjugaret.
|
|