|
Deos suos accusent de tantis malis, qui nostro Christo ingrati sunt
de tantis bonis. Certe quando illa mala fiebant, calebant arae
numinum, Sabaeo thure sertisque recentibus halabant, clarebant
sacerdotia, fana renidebant; sacrificabatur, ludebatur, furebatur in
templis, quando passim tantus civium sanguis a civibus, non modo in
caeteris locis, verum inter ipsa quoque deorum altaria fundebatur.
Non elegit templum, quo confugeret Tullius; quia frustra elegerat
Mucius. Hi vero qui multo indignius insultant christianis
temporibus, aut ad loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc
eos ut viverent, etiam ipsi Barbari deduxerunt. Illud scio, et hoc
mecum quisquis sine studio partium judicat, facillime agnoscit (ut
omittam caetera quae multa commemoravi, et alia multo plura quae
commemorare longum putavi), si humanum genus ante bella Punica
christianam reciperet disciplinam, et consequeretur rerum tanta
vastatio, quarta illis bellis Europam Africamque contrivit; nullus
talium, quales nunc patimur, nisi christianae religioni mala illa
tribuisset. Multo autem minus eorum voces tolerarentur, quantum
attinet ad Romanos, si christianae religionis receptionem et
diffamationem, vel irruptio illa Gallorum, vel Tiberini fluminis
igniumque illa depopulatio, vel quod cuncta mala praecedit, bella illa
civilia sequerentur. Mala etiam alia, quae usque adeo incredibilia
acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si christianis temporibus
accidissent, quibus ea, nisi christianis hominibus, tanquam crimina
objicerent? Omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia,
boves locutos, infantes nondum natos de uteris matrum quaedam verba
clamasse, volasse serpentes, feminas et gallinas et homines in
masculinum sexum fuisse conversas: et caetera hujusmodi; quae in eorum
libris, non fabulosis, sed historicis, seu vera seu falsa sint, non
inferunt hominibus perniciem, sed stuporem. Sed cum pluit terra, cum
pluit creta, cum pluit lapidibus, non ut grando appellari solet hoc
nomine, sed omnino lapidibus; haec profecto etiam graviter laedere
potuerunt. Legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis vertice
usque ad littus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes
exurerentur, et pices navium solverentur. Hoc utique non leviter
noxium fuit, quamvis incredibiliter mirum. Eodem rursus aestu ignium
tanta vi favillae scripserunt oppletam esse Siciliam, ut Catinensis
urbis tecta obruta et oppressa dirueret : qua calamitate permoti,
misericorditer ejusdem anni tributum ei relaxavere Romani. Locustarum
etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum jam esset
populi Romani provincia, litteris mandaverunt: consumptis enim
fructibus foliisque lignorum, ingenti atque inaestimabili nube in mare
dicunt esse dejectam: qua mortua redditaque littoribus, atque hinc
aere corrupto, tantam ortam pestilentiam, ut in solo regno Masinissae
octingenta hominum millia perisse referantur, et multo amplius in
terris littoribus proximis. Tunc Uticae ex triginta millibus juniorum
, quae ibi erant, decem remansisse confirmant. Talis itaque
vanitas, qualem ferimus, eique respondere compellimur, quid horum non
christianae religioni tribueret, si temporibus christianis videret?
Et tamen diis suis non ista tribuunt: quorum ideo cultum requirunt,
ne ista vel minora patiantur, cum ea majora pertulerint a quibus antea
colebantur.
|
|