CAPUT III. Non potuisse offendi deos Paridis adulteterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.

Nulla itaque causa est, quare dii, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium (Virgil. Aeneid. lib. 2, vers. 352), cum a Graecis praevalentibus probentur victi, Trojanis pejerantibus fingantur irati. Nec adulterio paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Trojam desererent, succensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse assolent, non ultores. Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur (De Catilinae Conjuratione, cap. 6). Si ergo adulterium Paridis vindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis , aut certe etiam in Romanis puniendum fuit; quia Aeneae mater hoc fecit. Sed quomodo in illo illud flagitium oderant, qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano ? Dii enim, credo, non zelant conjuges suas, usque adeo ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. Irridere fabulas fortassis existimor, nec graviter agere tanti ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis . Si autem illud, cur non et illud? An deos fas est hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura, vel potius non credenda conditio, quod ex jure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in jure suo ipsi Veneri non licere. At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim minus credidit recentior Caesar aviam Venerem , quam patrem antiquior Romulus Martem.