|
Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego vero ista non credo.
Nam et vir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamvis non
audacter, neque fidenter, pene tamen fatetur. Sed utile esse
civitatibus dicit, ut se viri fortes, etiamsi falsum sit, diis
genitos esse credant: ut eo modo animus humanus velut divinae stirpis
fiduciam gerens, res magnas aggrediendas praesumat audacius, agat
vehementius, et ob hoc impleat ipsa securitate felicius. Quae
Varronis sententia expressa, ut potui, meis verbis, cernis quam
latum locum aperiat falsitati; ut ibi intelligamus plura jam sacra et
quasi religiosa potuisse confingi, ubi putata sunt civibus etiam de
ipsis diis prodesse mendacia.
|
|