|
Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean parere, vel
Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio
relinquamus. Nam pene talis quaestio etiam de Scripturis nostris
oboritur, qua quaeritur utrum praevaricatores angeli cum filiabus
hominum concubuerint; unde natis gigantibus, id est nimium grandibus
ac fortibus viris, tunc terra completa est (Gen. VI, 4).
[V.] Proinde ad utrumque interim modo nostra disputatio referatur.
Si enim vera sunt, quae apud illos de matre Aeneae et de patre
Romuli lectitantur; quomodo possunt diis adulteria displicere
hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? Si autem falsa sunt;
nec sic quidem possunt irasci veris adulteriis humanis, qui etiam
falsis delectantur suis. Huc accedit, quoniam si illud de Marte non
creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo divini
concubitus obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem
sacerdos Sylvia vestalis, et ideo dii magis in Romanos sacrilegum
illud flagitium, quam in Trojanos Paridis adulterium, vindicare
debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro de tectas Vestae
sacerdotes, vivas etiam defodiebant adulteras autem feminas, quamvis
aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant : usque adeo gravius
quae putabant adyta divina, quam humana cubilia vindicabant.
|
|