|
Certe enim civilibus jam bellis scatentibus, quid miserum commiserat
Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo,
everteretur, multo ferocius atque crudelius, quam olim a Graecis ?
Nam tunc et multi inde fugerunt, et multi captivati saltem in
servitute vixerunt. Porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne
cui parceretur; atque urbem totam cunctosque in ea homines incendio
concremavit. Hoc meruit Ilium, non a Graecis, quos sua irritaverat
iniquitate, sed a Romanis, quos sua calamitate propagaverat; diis
illis communibus ad haec repellenda nihil juvantibus, seu, quod verum
est, nihil valentibus. Numquid et tunc
|
Abscessere omnes adytis arisque relictis
|
|
dii, quibus illud oppidum steterat, post antiquos Graecorum ignes
ruinasques reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro; et
oppidanorum quidem quanto invenio meliorem, tanto deteriorem deorum.
Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Syllae servarent
integram civitatem: hinc eos iratus incendit, vel potius penitus
exstinxit. Adhuc autem meliorum partium civilium Sylla dux fuit ,
adhuc armis rempublicam recuperare moliebatur: horum bonorum initiorum
nondum malos eventus habuit. Quid ergo melius cives illius urbis
facere potuerunt? quid honestius? quid fidelius? quid Romana
parentela dignius, quam meliori causae Romanorum civitatem servare,
et contra parricidam Romanae reipublicae portas claudere? At hoc eis
in quantum exitium verterit, attendant defensores deorum. Deseruerint
dii adulteros, Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex ejus
cineribus Roma castior nasceretur: cur et postea deseruerunt eamdem
civitatem Romanis cognatam, non rebellantem adversus Romam nobilem
filiam, sed justioribus ejus partibus fidem constantissimam
piissimamque servantem; eamque delendam reliquerunt, non Graecorum
viris fortibus, sed viro spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat
diis causa partium Syllanarum, cui servantes urbem miseri portas
clauserant; cur eidem Syllae tanta bona promittebant et
praenuntiabant? An et hinc agnoscuntur adulatores felicium potius quam
infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum
desereretur, eversum est. Nam daemones ad decipiendum semper
vigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Eversis quippe et incensis
omnibus cum oppido simulacris, solum Minervae sub tanta ruina templi
illius, ut scribit Livius, integrum stetisse perhibetur : non ut
diceretur,
|
Dî patrii, quorum semper sub numine Troja est,
|
|
|
Virgil. Aeneid. lib. 1, vers. 702, 703
|
ad eorum laudem; sed ne diceretur,
Excessere omnes adytis arisque relictis
dii, ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde
probarentur potentes, sed unde praesentes convincerentur.
|
|