CAPUT IX. De gehenna, et aeternarum qualitate poenarum.

1. Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Deus dixit fiet, omnino fiet: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Ad hoc enim vehementius commendandum, etiam Dominus Jesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: Bonum est, inquit, tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis eorum non exstinguitur. Similiter de pede: Bonum est tibi, inquit, claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Non aliter ait et de oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur (Marc. IX, 42-47). Non eum piguit uno loco eadem verba ter dicere: quem non terreat ista repetitio, et illius poenae comminatio tam vehemens ore divino?

2. Utrumque autem horum, ignem scilicet atque vermem, qui volunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero atque infructuose poenitentis eos qui fuerint a regno Dei separati: et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt: unde illud Apostoli est, Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Eumdem etiam vermem putant intelligendum esse. Nam scriptum est, inquiunt, Sicut tinea vestimentum et vermis lignum, sic moeror excruciat cor viri (Prov. XXV, 20). Qui vero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodammodo verme moeroris affirmant. Quod etsi credibilius dicitur; quia utique absurdum est, ibi dolorem aut corporis, aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere, quam neutrum; et ideo tacitum in illis divinae Scripturae verbis animi dolorem, quoniam consequens esse intelligitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili poenitentia crucietur. Legitur quippe et in veteribus Scripturis, Vindicta carnis, impii, ignis et vermis (Eccli. VII, 19). Potuit brevius dici, Vindicta impii. Cur ergo dictum est, carnis impii, nisi quia utrumque, id est, et ignis et vermis, poena erit carnis? Aut si vindictam carnis propterea dicere voluit, quia hoc in homine vindicabitur, quod secundum carnem vixerit (propter hoc enim veniet in mortem secundam, quam significavit Apostolus dicens, Si enim secundum carnem vixeritis moriemini [Rom. VIII, 13]); eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo vermem: hoc proprie, illud tropice; aut utrumque proprie corpori. Jam enim satis superius disputavi, posse animalia etiam in ignibus vivere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte, per miraculum omnipotentissimi Creatoris: cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus minatur ignorat. Ipse enim est Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parva miracula quae commemoravimus, et incomparabiliter plura quae non commemoravimus, fecit, eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum de duobus quisque quod placet, utrum et vermem ad corpus proprie, an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia vocabulo existimet pertinere. Quid autem horum verum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat. Nunc enim ex parte scimus, donec veniat quod perfectum est (I Cor. XIII, 9). Dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne afficiantur doloribus.