|
Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus civitatem Dei,
injustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, parvo scilicet
tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna; quasi ullius id
unquam justitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque
puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. Octo genera
poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, vincula, verbera,
talionem, ignominiam, exsilium, mortem, servitutem. Quid horum est
quod in breve tempus pro cujusque peccati celeritate coarctetur, ut
tanta vindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte
talio ? id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Unde illud
est Legis, Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI,
24). Fieri enim potest, ut tam brevi tempore quisque amittat
oculum severitate vindictae, quam tulit ipse alteri improbitate
peccati. Porro autem si alienae feminae osculum infixum, rationis sit
verbere vindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit,
incomparabili horarum spatio verberatur, et suavitas voluptatis exiguae
diuturno dolore punitur? Quid, in vinculis numquid tam diu quisque
judicandus est esse debere, quam diu fecit unde meruit alligari; cum
justissime annosas poenas servus in compedibus pendat, qui verbo aut
ictu celerrime transeunte vel lacessivit dominum, vel plagavit? Jam
vero damnum, ignominia, exsilium, servitus, cum plerumque sic
infliguntur, ut nulla venia ralaxentur, nonne pro hujus vitae modo
similia poenis videntur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non
possunt, quia nec ipsa vita, quae his plectitur, porrigitur in
aeternum: et tamen peccata, quae vindicantur longissimi temporis
poenis, brevissimo tempore perpetrantur; nec quisquam exstitit qui
censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum
est vel homicidium, vel adulterium, vel sacrilegium, vel quodlibet
aliud scelus, non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis
magnitudine metiendum. Qui vero pro aliquo grandi crimine morte
mulctatur, numquid mora qua occiditur, quae perbrevis est, ejus
supplicium leges aestimant, et non quod eum in sempiternum auferunt de
societate viventium? Quod est autem de ista civitate mortali homines
supplicio primae mortis, hoc est de civitate illa immortali homines
supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges
hujus civitatis, ut in eam quisque revocetur occisus; sic nec illius,
ut in vitam revocetur aeternam, secunda morte damnatus. Quomodo ergo
verum est, inquiunt, quod ait Christus vester. In qua mensura mensi
fueritis, in ea remetietur vobis (Luc. VI, 38), si temporale
peccatum supplicio punitur aeterno ? Nec attendunt, non propter
aequale temporis spatium, sed propter vicissitudinem mali, id est, ut
qui mala fecerit, mala patiatur, eamdem dictam fuisse mensuram.
Quamvis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus cum hoc
diceret, loquebatur, id est, de judiciis et condemnationibus.
Proinde qui judicat et condemnat injuste, si judicatur et condemnatur
juste, in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quod dedit. Judicio
enim fecit, judicio patitur: quamvis fecerit damnatione quod iniquum
est patiatur damnatione quod justum est.
|
|