CAPUT XII. De magnitudine praevaricationis primae, ob quam aeterna poena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Salvatoris.

Sed poena aeterna ideo dura et injusta sensibus videtur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praevaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto majore impietate dereliquit Deum, et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. Hinc est universa generis humani massa damnata: quoniam qui hoc primitus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc justo debitoque supplicio, nisi misericordia et indebita gratia liberetur; atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid valeat misericors gratia, in caeteris quid justa vindicta. Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus: quia, si omnes remanerent in poenis justae damnationis, in nullo appareret misericors gratia redimentis : rursum, si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret severitas ultionis. In qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, justitiam vindicantis juste nemo reprehenderet: quia vero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.