CAPUT XIII. Contra opinionem eorum qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi.

Platonici quidem, quamvis impunita nulla velint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, vel humanis inflictas legibus, vel divinis, sive in hac vita, sive post mortem, si aut parcatur hic cuique, aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae

Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco;

secutus adjunxit, atque ait:

Quin et supremo cum lumine vita reliquit;

id est, cum die novissimo reliquit eas ista vita.

Non tamen (inquit) omne malum miseris, nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
Supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.

Aeneid. lib. 6, v. 733-742

Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias volunt esse post mortem, ut quoniam terris superiora sunt elementa, aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait, Suspensae ad ventos: aqua in eo quod ait, Sub gurgite vasto: ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit, Aut exuritur igni. Nos vero etiam in hac quidem mortali vita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum vita vel non inde fit melior, vel potius inde fit pejor; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coerciti corriguntur. Caeterae omnes poenae, sive temporariae, sive sempiternae, sicut unusquisque divina providentia tractandus est, inferuntur, vel pro peccatis sive praeteritis, sive in quibus adhuc vivit ille qui plectitur, vel pro exercendis declarandisque virtutibus, per homines et angelos, seu bonos seu malos. Nam etsi quisquam mali aliquid alterius improbitate vel errore patiatur, peccat quidem homo, qui vel ignorantia, vel injustitia cuiquam mali aliquid facit: sed non peccat Deus, qui justo, quamvis occulto, judicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, verumtamen ante judicium illud severissimum novissimumque patiuntur. Non autem omnes veniunt in sempiternas poenas, quae post illud judicium sunt futurae , qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo (Matth. XII, 32), id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, jam supra diximus.