|
Rarissimi sunt autem qui nullas in hac vita, sed tantum post eam
poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam
senectutem ne levissimam quidem febriculam senserint, quietamque
duxerint vitam, ipsi et novimus et audivimus: quanquam vita ipsa
mortalium tota poena sit, quia tota tentatio est, sicut sacrae
Litterae personant, ubi scriptum est, Numquid non tentatio est vita
humana super terram (Job VII, 1, sec. LXX)? Non enim
parva poena est ipsa insipientia, vel imperitia, quae usque adeo
fugienda merito judicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri
cogantur quaeque artificia vel litteras discere: ipsumque discere, ad
quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnunquam ipsas poenas
per quas compelluntur discere, malint ferre, quam discere. Quis
autem non exhorreat, et mori eligat, si ei proponatur, aut mors
perpetienda, aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a
fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit, nesciens
prophetat quodammodo. Solum, quando natus est, ferunt risisse
Zoroastrem , nec ei boni aliquid monstrosus risus ille portendit.
Nam magicarum artium fuisse perhibetur inventor: quae quidem illi nec
ad praesentis vitae vanam felicitatem contra suos inimicos prodesse
potuerunt. A Nino quippe rege Assyriorum, cum esset ipse
Bactrianorum, bello superatus est. Prorsus quod scriptum est,
Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum,
usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1), usque
adeo impleri necesse est, ut ipsi parvuli per lavacrum regenerationis
ab originalis peccati, quo solo tenebantur, vinculo jam soluti, mala
multa patientes, nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando
patiantur. Quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc vitam in
illa aetate, etiam ipsa passione ingravescente et animam de corpore
excludente, finierint .
|
|