CAPUT XV. Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate veteris mali, ad futuri saeculi pertineat novitatem.

Verumtamen in gravi jugo quod positum est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile reperitur, ut sobrii simus, atque intelligamus hanc vitam de peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem, totumque quod nobiscum agitur per Testamentum novum, non pertinere nisi ad novi saeculi haereditatem novam, ut hic pignore accepto, illud cujus hoc pignus est suo tempore consequamur: nunc autem ambulemus in spe, et proficientes de die in diem, spiritu facta carnis mortificemus (Rom. VIII, 13). Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); et, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14), Sed gratia, non natura. Unicus enim natura Dei Filius, propter nos misericordia factus est filius hominis, ut nos natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus . Manens quippe ille immutabilis, naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit a nobis; et tenax divinitatis suae, nostrae infirmitatis particeps factus est: ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalesque sumus, ejus immortalis et justi participatione amittamus, et quod in natura nostra bonum fecit, impletum summo bono in ejus naturae bonitate servemus. Sicut enim per unum hominem peccantem (Id. V, 12) in hoc tam grave malum devenimus: ita per unum hominem eumdemque Deum justificantem ad illud bonum tam sublime veniemus. Nec quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi cum ibi fuerit, ubi tentatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, quam belli hujus, in quo caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), multis et variis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum nunquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc vero quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile , melius est tamen quam priora vitae hujus. Melius confligitur quippe cum vitiis, quam cum sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe aeternae pacis, quam sine ulla liberationis cogitatione captivitas. Cupimus quidem etiam hoc bello carere, et ad capessendam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne divini amoris accendimur. Sed si, quod absit, illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in hujus conflictationis molestia remanere, quam vitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere .