CAPUT XVI. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.

Verum tanta est Dei misericordia in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est, infantia quae sine ullo renisu subjacet carni, et secunda quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam, et fere sub omnibus vitiosis delectationibus jacet, quia licet jam fari valeat, et ideo infantiam transisse videatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis; si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis vitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi, non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritualis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit . Cum autem ventum fuerit ad aetatem, quae praeceptum jam capit, et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia, et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat. Et si quidem nondum victoriarum consuetudine roborata sunt, facilius vincuntur et cedunt: si autem vincere atque imperare consueverunt , laboriosa difficultate superantur. Neque id fit veraciter atque sinceriter, nisi verae delectatione justitiae: haec est autem in fide Christi. Nam si lex jubens adsit, et spiritus juvans desit per ipsam prohihitionem desiderio crescente atque vincente peccati, etiam reatus praevaricationis accedit. Nonnunquam sane apertissima vitia aliis vitiis vincuntur occultis, quae putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Tunc itaque victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur, quem nisi Deus ipse non donat, nec aliter nisi per Mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret divinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata committant, vel in flagitiis, vel in facinoribus, vel in nefariae cujusquam impietatis errore, sed magna spiritus largitate opprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari . Plurimi vero praecepto legis accepto, cum prius victi fuerint praevalentibus vitiis et praevaricatores ejus effecti, tunc ad gratiam confugiunt adjuvantem, qua fiant et amarius poenitendo, et vehementius pugnando, prius Deo subdita, atque ita carni praeposita mente victores. Quisquis igitur cupit poenas evadere sempiternas, non solum baptizetur, verum etiam justificetur in Christo, ac sic vere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque judicium. Nequaquam tamen negandum est, etiam ipsum aeternum ignem pro diversitate meritorum quamvis malorum aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem, sive ipsius vis atque ardor pro poena digna cujusque varietur, sive ipse aequaliter ardeat, sed non aequali molestia sentiatur.