|
Nunc jam cum misericordibus nostris agendum esse video, et pacifice
disputandum, qui vel omnibus illis hominibus, quos justissimus Judex
dignos gehennae supplicio judicabit, vel quibusdam eorum nolunt credere
poenam sempiternam futuram, sed post certi temporis metas pro cujusque
peccati quantitate longioris sive brevioris eos inde existimant
liberandos. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes, qui et
ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et
diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos
sanctis Angelis credidit . Sed illum et propter hoc, et propter alia
nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et
miserias, et statutis saeculorum intervallis ab istis ad illas, atque
ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles, non immerito
reprobavit Ecclesia : quin et hoc quod misericors videbatur amisit,
faciendo sanctis veras miserias quibus poenas luerent, et falsas
beatitudines in quibus verum ac securum, hoc est, sine timore certum
sempiterni boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum
misericordia humano errat affectu, qui hominum illo judicio damnatorum
miserias temporales, omnium vero qui vel citius vel tardius
liberantur, aeternam felicitatem putant. Quae sententia si propterea
bona et vera quia misericors est, tanto erit melior et verior quanto
misericordior fuerit. Extendatur ergo ac profundatur fons hujus
misericordiae usque ad damnatos angelos, saltem post multa atque
prolixa quantumlibet saecula liberandos . Cur usque ad universam
naturam manat humanam, et cum ad angelicam ventum fuerit, mox
arescit? Non audent tamen se ulterius miserando porrigere, et ad
liberationem ipsius quoque diaboli pervenire. Verum si aliquis audet,
vincit nempe istos, et tamen tanto invenitur errare deformius, et
contra recta Dei verba perversius, quanto sibi videtur sentire
clementius.
|
|