CAPUT XVIII. De his qui novissimo judicio, propter intercessiones sanctorum, neminem hominum putant esse damnandum.

1. Sunt etiam, quales in collocutionibus nostris ipse sum expertus, qui cum venerari videantur Scripturas sanctas, moribus improbandi sunt; et agendo causam suam, multo majorem quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus. Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus divinitus quidem verum praedictum esse, quod digni sunt poena : sed cum ad judicium ventum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus sanctorum suorum. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando videbunt humiles supplicesque prostratos? Neque enim credendum est, aiunt, tunc amissuros sanctos viscera misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut qui tunc orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum coeperint habere peccatum. Aut vero Deus tunc eos non exaudiet tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate nullum inveniet orationis impedimentum? Testimonium vero Psalmi, et illi quidem qui permittunt infideles atque impios homines saltem longo tempore cruciari, et postea de malis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas (Psal. LXXVI, 10)? Ira ejus est, inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna, ipso judicante puniantur supplicio sempiterno. Sed si vel longum, vel prorsus ullum esse permiserit, profecto ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum Psalmus dicit non esse facturum. Non enim ait, Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas? sed quod prorsus non continebit, ostendit .

2. Sic ergo isti volunt judicii Dei comminationem non esse mendacem, quamvis sit neminem damnaturus, quemadmodum ejus comminationem, qua dixit eversurum se esse Niniven civitatem (Jonae III, 4), mendacem non possumus dicere; et tamen non factum est, inquiunt, quod sine ulla conditione praedixit. Non enim ait, Ninive evertetur, si non egerint poenitentiam, seque correxerint: sed hoc non addito praenuntiavit futuram eversionem illius civitatis. Quam comminationem propterea veracem putant, quia hoc praedixit Deus quod vere digni erant pati, quamvis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi poenitentibus pepercit, inquiunt, utique illos poenitentiam non ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum eversionem futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in veritate severitatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. Si ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum Prophetam fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti ejus orabunt? Sed hoc quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant Scripturas tacuisse divinas, ut multi se corrigant, vel prolixarum vel aeternarum timore poenarum, et sint qui possint orare pro eis, qui se non correxerint: nec tamen opinantur omni modo id eloquia divina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod scriptum est, Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti metuentibus te (Psal. XXX, 20)! nisi ut intelligamus propter timorem fuisse absconditam misericordiae divinae tam multam secretamque dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse Apostolum, Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32), quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti tamen qui hoc sentiunt, hanc opinionem suam usque ad liberationem vel nullam damnationem diaboli atque angelorum ejus extendunt. Humana quippe circa solos homines moventur misericordia, et causam maxime agunt suam, per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem impunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes: ac per hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc impunitatem etiam principi daemonum et ejus satellitibus pollicentur.