|
Item sunt alii, ab aeterno supplicio liberationem, nec ipsis saltem
omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi Baptismate
ablutis, qui participes fiunt corporis ejus, quomodolibet vixerint,
in quacumque haeresi vel impietate fuerint, propter illud quod ait
Jesus: Hic est panis qui de coelo descendit, ut si quis ex ipso
manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de coelo
descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum
(Joan. VI, 50-52). Ab aeterna ergo morte, inquiunt,
necesse est istos erui, et ad vitam aeternam quandocumque perduci.
|
|