CAPUT XX. De his qui non omnibus, sed iis tantum qui apud Catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur.

Item sunt qui hoc nec omnibus habentibus Baptismatis Christi et ejus corporis sacramentum, sed solis Catholicis, quamvis male viventibus pollicentur; quia non solo sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in ipso ejus corpore constituti, de quo dicit Apostolus, Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17): ut etiamsi postea in aliquam haeresim vel etiam in gentilium idololatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in Ecclesia catholica, sumpserunt Baptismum Christi et manducaverunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed vitam quandoque consequantur aeternam; atque illa omnis impietas quanto major fuerit, non eis valeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum.