|
Sunt autem qui propter id quod scriptum est, Qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13): non nisi in
Ecclesia catholica perseverantibus, quamvis in ea male viventibus,
hoc promittunt, per ignem videlicet salvandis merito fundamenti, de
quo ait Apostolus, Fundamentum enim aliud nemo potest ponere,
praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Si quis autem
aedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos,
ligna, fenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestabitur. Dies
enim declarabit; quoniam in igne revelabitur, et uniuscujusque opus
quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit quod
superaedificavit, mercedem accipiet: si cujus opus autem arserit,
damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem
(I Cor. III, 11-15). Dicunt ergo cujuslibet vitae
catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod
fundamentum nulla haeresis habet a corporis ejus unitate praecisa. Et
ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae vitae fuerit catholicus
Christianus, velut qui superaedificaverit ligna, fenum, stipulam,
putant eum salvum fieri per ignem, id est, post poenas ignis illius
liberari, quo igne in ultimo judicio punientur mali .
|
|