CAPUT XXII. De his qui putant ea crimina, quae inter eleemosynarum opera committuntur, ad damnationis judicium non vocari.

Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas eleemosynas negligunt, juxta illud apostoli Jacobi: Judicium autem sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Qui ergo fecerit, inquiunt, quamvis mores in melius non mutaverit, sed inter ipsas suas eleemosynas nefarie ac nequiter vixerit, judicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur, aut post aliquod tempus sive parvum, sive prolixum, ab illa damnatione liberetur. Ideo Judicem ipsum vivorum atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum, sive dextris quibus est vitam daturus aeternam, sive sinistris quos aeterno supplicio damnaturus (Matth. XXV, 33 sqq.), nisi eleemosynas sive factas, sive non factas. Ad hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica quotidianam postulationem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Quisquis enim illi qui in eum peccavit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio eleemosynam facit. Quam rem Dominus sic ipse commendavit, ut diceret: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra: si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester qui in coelis est, dimittet vobis (Ibid., 14, 15). Ergo et ad hoc genus eleemosynarum pertinet quod ait apostolus Jacobus, judicium futurum sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. Nec dixit Dominus, inquiunt, magna vel parva; sed, Dimittet vobis Pater vester peccata vestra, si et vos dimiseritis hominibus. Ac per hoc putant etiam eis qui perdite vixerint, donec claudant diem vitae hujus extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia quotidie peccata dimitti, sicut ipsa quotidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut quando ab eis veniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant. Cum ad haec omnia, Deo donante, respondero, liber iste claudendus est .