|
Ac primum quaeri oportet atque cognosci, cur Ecclesia ferre
nequiverit hominum disputationem, diabolo etiam post maximas et
diuturnissimas poenas, purgationem vel indulgentiam pollicentem.
Neque enim tot sancti et sacris veteribus ac novis Litteris eruditi,
mundationem et regni coelorum beatitudinem post qualiacumque et
quantacumque supplicia, qualibuscumque et quantiscumque angelis
inviderunt: sed potius viderunt divinam vacuari vel infirmari non posse
sententiam, quam se Dominus praenuntiavit in judicio prolaturum atque
dicturum, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Sic quippe
ostendit aeterno igne diabolum et angelos ejus arsuros. Et quod
scriptum est in Apocalypsi, Diabolus qui seducebat eos, missus est
in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et
cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (Apoc. XX, 9,
10). Quod ibi dictum est, aeternum; hic dictum est, in saecula
saeculorum: quibus verbis nihil Scriptura divina significare
consuevit, nisi quod finem non habet temporis. Quamobrem prorsus nec
alia causa, nec justior atque manifestior inveniri potest, cur
verissima pietate teneatur fixum et immobile, nullum regressum ad
justitiam vitamque sanctorum diabolum et angelos ejus habituros, nisi
quia Scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse
(II Petr. II, 4), et sic ab illo esse interim praedamnatos,
ut carceribus caliginis inferi retrusi traderentur servandi, atque
ultimo judicio puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi
cruciabuntur in saecula saeculorum. Quod si ita est, quomodo ab hujus
aeternitate poenae, vel universi, vel quidam homines post quantumlibet
temporis subtrahentur, ac non statim enervabitur fides, qua creditur
sempiternum daemonum futurum esse supplicium? Si enim quibus dicetur,
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), vel universi vel
aliqui eorum non semper ibi erunt; quid causae est cur diabolus et
angeli ejus semper ibi futuri esse credantur? an forte Dei sententia,
quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos vera erit,
in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod Deus dixit, sed
quod suspicantur homines plus valebit. Quod fieri quia non potest,
non argumentari adversus Deum, sed divino potius, dum tempus est,
debent parere praecepto, qui sempiterno cupiunt carere supplicio.
Deinde quale est aeternum supplicium pro igne diuturni temporis
existimare , et vitam aeternam credere sine fine, cum Christus eodem
ipso loco, in una eademque sententia dixerit utrumque complexus, Sic
ibunt isti in supplicium aeternum; justi autem, in vitam aeternam
(Ibid. 46)? Si utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum
fine diuturnum, aut utrumque sine fine perpetuum debet intelligi. Par
pari enim relata sunt, hinc supplicium aeternum, inde vita aeterna.
Dicere autem in hoc uno eodemque sensu, Vita aeterna sine fine erit,
supplicium aeternum finem habebit, multum absurdum est. Unde, quia
vita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque aeternum
quibus erit, finem procul dubio non habebit.
|
|