|
1. Hoc autem et adversus eos valet, qui suas agentes causas contra
Dei venire verba, velut misericordia majore conantur; ut ideo
videlicet vera sint, quia ea quae dixit homines esse passuros, pati
digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit enim eos, inquiunt,
precibus sanctorum suorum, etiam tunc tanto magis orantium pro inimicis
suis, quanto sunt utique sanctiores, eorumque efficacior est oratio,
et exauditione Dei dignior, jam nullum habentium omnino peccatum.
Cur ergo eadem perfectissima sanctitate, et cuncta impetrare
valentibus mundissimis et misericordissimis precibus, etiam pro angelis
non orabunt, quibus paratus est ignis aeternus, ut Deus sententiam
suam mitiget, et reflectat in melius, eosque ab illo igne faciat
alienos? An erit forsitan quisquam, qui et hoc futurum esse
praesumat, affirmans etiam sanctos Angelos simul cum sanctis
hominibus, qui tunc aequales erunt Angelis Dei, pro damnandis et
angelis et hominibus oraturos, ut misericordia non patiantur, quod
veritate merentur pati? Quod nemo sanae fidei dixit, nemo dicturus
est. Alioqui nulla causa est, cur non etiam nunc pro diabolo et
angelis ejus oret Ecclesia, quam Magister Deus pro inimicis suis
jussit orare. Haec igitur causa, qua fit ut nunc Ecclesia non oret
pro malis angelis, quos suos esse novit inimicos, eadem ipsa causa
est, qua fiet ut in illo tunc judicio etiam pro hominibus aeterno igne
cruciandis, quamvis perfecta sit sanctitate, non oret. Nunc enim
propterea pro eis orat, quos in genere humano habet inimicos, quia
tempus est poenitentiae fructuosae. Nam quid maxime pro eis orat,
nisi ut det illis Deus, sicut dicit Apostolus, poenitentiam, et
resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius
voluntatem (II Tim. II, 25, 26)? Denique si de aliquibus
ita certa esset, ut qui sint illi, etiam nosset, qui licet adhuc in
hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem
ire cum diabolo; tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Sed quia
de nullo certa est, orat pro omnibus duntaxat hominibus inimicis suis
in hoc corpore constitutis: nec tamen pro omnibus exauditur. Pro his
enim solis exauditur, qui, etsi adversantur Ecclesiae, ita sunt
tamen praedestinati, ut pro eis exaudiatur Ecclesia, et filii
efficiantur Ecclesiae. Si qui autem usque ad mortem habebunt cor
impoenitens, nec ex inimicis convertentur in filios, numquid jam pro
eis, id est, pro talium defunctorum spiritibus, orat Ecclesia?
Quid ita, nisi quia jam in parte diaboli computatur qui, dum esset in
corpore, non est translatus in Christum?
2. Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus aeterno
igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc, neque tunc oretur pro
angelis malis: quae itidem causa est, ut quamvis pro hominibus ,
tamen jam nec nunc oretur pro infidelibus impiisque defunctis . Nam
pro defunctis quibusdam, vel ipsius Ecclesiae, vel quorumdam piorum
exauditur oratio: sed pro his quorum in Christo regeneratorum nec
usque adeo vita in corpore male gesta est, ut tali misericordia
judicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam
reperiantur necessariam non habere. Sicut etiam facta resurrectione
mortuorum non deerunt quibus post poenas, quas patiuntur spiritus
mortuorum, impertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur
aeternum. Neque enim de quibusdam veraciter diceretur, quod non eis
remittatur neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII,
32), nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittetur in
futuro. Sed cum dictum fuerit a Judice vivorum atque mortuorum,
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a
constitutione mundi: et aliis e contrario, Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis
ejus; et, Ibunt isti in supplicium aeternum, justi autem in vitam
aeternam (Id. XXV, 34, 41, 46): nimiae praesumptionis
est dicere, cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quos Deus
ituros in supplicium dixit aeternum, ut per hujus praesumptionis
persuasionem facere, ut de ipsa quoque vita vel desperetur vel
dubitetur aeterna.
3. Nemo itaque sic intelligat Psalmum canentem, Numquid
obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes
suas (Psal. LXXVI, 10)? ut opinetur de hominibus bonis
veram, de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis
veram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam. Hoc enim
quod ait Psalmus, ad vasa misericordiae pertinet, et ad filios
promissionis, quorum erat unus etiam ipse Propheta; qui cum
dixisset, Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira
sua miserationes suas? continuo subjecit, Et dixi, Nunc coepi,
haec est immutatio dexterae Excelsi (Ibid. 11). Exposuit
profecto quid dixerit, Numquid continebit in ira sua miserationes
suas? Ira enim Dei est etiam ista vita mortalis, ubi homo vanitati
similis factus est, et dies ejus velut umbra praetereunt (Psal.
CXLIII, 4). In qua tamen ira non obliviscitur misereri
Deus, faciendo solem suum oriri super bonos et malos, et pluendo
super justos et injustos; ac sic non continet in ira sua miserationes
suas (Matth. V, 45): maximeque in eo quod expressit hic
Psalmus, dicendo, Nunc coepi, haec est immutatio dexterae
Excelsi; quoniam in hac ipsa aerumnosissima vita, quae ira Dei est,
vasa misericordiae mutat in melius, quamvis adhuc in hujus corruptionis
miseria maneat ira ejus, quia nec in ipsa ira sua continet miserationes
suas. Cum ergo isto modo compleatur divini illius cantici veritas,
non est eam necesse etiam illic intelligi, ubi non pertinentes ad
civitatem Dei sempiterno supplicio punientur. Sed quibus placet istam
sententiam usque ad illa impiorum tormenta protendere, saltem sic
intelligant, ut, manente in eis ira Dei, quae in aeterno est
pronuntiata supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes
suas, et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate
cruciari; non ut eas poenas vel nunquam subeant, vel aliquando
finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum levioresque
patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua
miserationes suas non continebit. Quod quidem non ideo confirmo,
quoniam non resisto.
4. Caeterum eos qui putant minaciter potius quam veraciter dictum,
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; et, Ibunt isti in
supplicium aeternum (Matth. XXV, 41, 46); et,
Cruciabuntur in saecula saeculorum (Apoc. XX, 10), et,
Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isai.
LXVI, 24), et caetera hujusmodi, non tam ego, quam ipsa
Scriptura divina planissime atque plenissime redarguit ac refellit.
Ninivitae quippe in hac vita egerunt poenitentiam (Jonae III,
7); et ideo fructuosam, velut in hoc agro seminantes, in quo Deus
voluit cum lacrymis seminari, quod postea cum laetitia meteretur
(Psal. CXXV, 6): et tamen quis negabit, quod Dominus
praedixit, in eis fuisse completum, nisi parum advertat, quemadmodum
peccatores Deus non solum iratus, verum etiam miseratus evertat?
Evertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro
peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Ninivitae, ut ipsa
hominum peccata poenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit
Deus: eversa est Ninive quae mala erat, et bona aedificata est quae
non erat. Stantibus enim moenibus atque domibus, eversa est civitas
in perditis moribus . Ac sic quamvis Propheta fuerit contristatus,
quia non est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante
venturum (Jonae IV, 1-3): factum est tamen quod fuerat Deo
praesciente praedictum; quoniam noverat qui praedixit, quomodo in
melius esset implendum.
5. Ut autem noverint isti in perversum misericordes quo pertineat
quod scriptum est, Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine,
quam abscondisti timentibus te! legant quod sequitur, perfecisti autem
sperantibus in te (Psal. XXX, 20). Quid est, Abscondisti
timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis qui timore
poenarum suam volunt justitiam constituere quae in lege est, non est
justitia Dei dulcis (Rom. X, 3), quia nesciunt eam? Non enim
gustaverunt eam. In se namque sperant, non in ipso: et ideo eis
abconditur multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem Deum, sed
illo timore servili, qui non est in charitate, quia perfecta charitas
foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Ideo sperantibus in
eum perficit dulcedinem suam, inspirando eis charitatem suam, ut
timore casto, non quem charitas foras mittit, sed permanente in
saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), cum gloriantur, in
Domino glorientur. Justitia quippe Dei Christus est, qui factus
est nobis, sicut dicit Apostolus, sapientia a Deo, et justitia; et
sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est, Qui
gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31). Hanc
Dei justitiam, quam donat gratia sine meritis, nesciunt illi qui suam
justitiam volunt constituere, et ideo justitiae Dei, quod Christus
est, non sunt subjecti (Rom. X, 3). In qua justitia est multa
multitudo dulcedinis Dei, propter quam dicitur in Psalmo, Gustate,
et videte quam dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et
hanc quidem in hac peregrinatione gustantes, non ad satietatem
sumentes, esurimus eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum
videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2,), et implebitur
quod scriptum est, Saturabor, cum manifestabitur gloria tua (Psal.
XVI, 15). Ita perficit Christus multam multitudinem dulcedinis
suae sperantibus in eum. Porro autem si eam, quam illi putant,
dulcedinem suam Deus abscondit timentibus eum qua non est impios
damnaturus, ut hoc nescientes et damnari timentes recte vivant, ac sic
possint esse qui orent pro non recte viventibus; quomodo eam perficit
sperantibus in eum, quandoquidem, sicut somniant, per hanc dulcedinem
non damnaturus est eos, qui non sperant in eum? Illa igitur ejus
dulcedo quaeratur quam perficit sperantibus in eum, non quam perficere
putatur contemnentibus et blasphemantibus cum. Frustra itaque homo
post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi comparare neglexit
.
6. Illud quoque apostolicum, Conclusit enim Deus omnes in
infidelitate, ut omnium misereatur: non ideo dictum est; quod neminem
sit damnaturus: sed superius apparet unde sit dictum. Nam cum de
Judaeis postea credituris Apostolus loqueretur ad Gentes, ad quas
utique jam credentes conscribebat epistolas: Sicut enim vos, inquit,
aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti
estis illorum incredulitate; sic et hi nunc non crediderunt in vestra
misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur (Rom. XI,
31, 32). Deinde subjecit, unde isti sibi errando blandiuntur,
atque ait, Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium
misereatur. Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tanquam dicens,
et vos et illos? Deus ergo et Gentiles et Judaeos, quos praescivit
et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Id. VIII,
29), omnes in infidelitate conclusit: ut de amaritudine
infidelitatis suae poenitendo confusi, et ad dulcedinem misericordiae
Dei credendo conversi, clamarent illud in Psalmo, Quam multa
multitudo dulcedinis tuae. Domine, quam abscondisti timentibus te,
perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te! Omnium itaque
miseretur vasorum misericordiae. Quid est, omnium? Et eorum
scilicet quos ex Gentibus, et eorum quos ex Judaeis praedestinavit,
vocavit, justificavit, glorificavit; non omnium hominum, sed istorum
omnium neminem damnaturus.
|
|