|
1. Sed jam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et
angelis ejus, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus
liberationem ab aeterno igne promittunt; verum eis tantum qui Christi
Baptismate abluti et corporis ejus et sanguinis participes facti sunt,
quomodolibet vixerint, in quacumque haeresi vel impietate fuerint .
Sed contradicit eis Apostolus, dicens: Manifesta autem sunt opera
carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxu ia, idolorum
servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes,
animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates,
comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi,
quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V,
19-21). Haec profecto apostolica falsa est sententia, si tales
post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam
falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni
Dei possessione nunquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur: quoniam
non est locus medius, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit
constitutus in regno.
2. Quamobrem quod ait Dominus Jesus, Hic est panis qui de coelo
descendit, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum
panis vivus, qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane,
vivet in aeternum (Joan. VI, 50-52), quomodo sit
accipiendum, merito quaeritur. Et ab istis quidem quibus nunc
respondemus, hunc intellectum auferunt illi quibus deinde respondendum
est: hi sunt autem qui hanc liberationem, nec omnibus habentibus
sacramentum Baptismatis et corporis Christi, sed solis Catholicis,
quamvis male viventibus, pollicentur: quia non solo, inquiunt,
sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in ipso
scilicet ejus corpore constituti: de quo corpore ait Apostolus, Unus
panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). Qui ergo est
in ejus corporis unitate, id est, in Christianorum compage
membrorum, cujus corporis sacramentum fideles communicantes de altari
sumere consueverunt, ipse vere dicendus est manducare corpus Christi,
et bibere sanguinem Christi. Ac per hoc haeretici et schismatici ab
hujus unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed
non sibi utile, imo vero etiam noxium, quo judicentur gravius, quam
vel tardius liberentur. Non sunt quippe in eo vinculo pacis, quod
illo exprimitur sacramento.
3. Sed rursus etiam isti qui recte intelligunt, non dicendum esse
cum manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi, non
recte promittunt eis qui vel in haeresim, vel etiam in gentilium
superstitionem, ex illius corporis unitate labuntur, liberationem
quandoque ab aeterni igne supplicii. Primum, quia debent attendere,
quam sit intolerabile atque a sana doctrina nimis devium, ut multi ac
pene omnes, qui haereses impias condiderunt exeuntes de catholica
Ecclesia, et facti sunt haeresiarchae, meliores habeant causas, quam
hi qui nunquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent; si
illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno, quod in
catholica Ecclesia baptizati sunt, et sacramentum corporis Christi in
vero Christi corpore primitus acceperunt: cum pejor utique sit
desertor fidei et ex desertore oppugnator ejus effectus, quam ille qui
non deseruit quam nunquam tenuit. Deinde quia et his occurrit
Apostolus eadem verba proferens, et enumeratis illis carnis operibus
eadem veritate praedicens, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt (Galat. V, 21).
4. Unde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse
securi, qui usque in finem quidem velut in communione Ecclesiae
catholicae perseverant, intuentes quod dictum est, Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22); et per vitae
iniquitatem, ipsam vitae justitiam, quod eis Christus est,
deserunt, sive fornicando, sive alias immunditias flagitiorum, quas
nec Apostolus exprimere voluit, in suo corpore perpetrando, sive
turpitudine luxuriae diffluendo, sive aliquid aliud eorum agendo de
quibus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.
Ac per hoc quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non
erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. In his enim perseverando
usque in hujus vitae finem, non utique dicendi sunt in Christo
perseverasse usque in finem: quia in Christo perseverare, est in ejus
fide perseverare. Quae fides, ut eam definit idem apostolus, per
dilectionem operatur (Galat. V, 6). Dilectio autem, sicut ipse
alibi dicit, malum non operatur (I Cor. XIII, 4; Rom.
XIII, 10). Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus
Christi; quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Ut enim
alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi, et membra
meretricis (I Cor. VI, 15). Denique ipse dicens, Qui
manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in
eo (Joan. VI, 57); ostendit quid sit non sacramento tenus,
sed re vera corpus Christi manducare, et ejus sanguinem bibere: hoc
est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim
hoc dixit, tanquam diceret, Qui non in me manet, et in quo ego non
maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum, aut bibere
sanguinem meum. Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra
ejus. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra
meretricis, nisi malum illud poenitendo esse destiterint, et ad hoc
bonum reconciliatione redierint.
|
|