|
1. Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento
Christum, a cujus unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento
superaedificaverunt quamlibet pessimam vitam, velut ligna, fenum,
stipulam (I Cor. III, 11, 12): recta itaque fides , per
quam Christus est fundamentum, quamvis cum damno, quoniam illa quae
superaedificata sunt exurentur, tamen poterit eos quandoque ab illius
ignis perpetuitate salvare. Respondeat eis breviter apostolus
Jacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat,
numquid poterit fides salvare eum (Jacobi II, 14)? Et quis
est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus, Ipse autem salvus
erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15)? Simul
quis iste sit, inquiramus: hunc tamen non esse, certissimum est, ne
duorum Apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit,
Etiamsi mala opera quis habuerit, salvabit eum fides per ignem; alius
autem, Si opera non habeat, numquid poterit fides salvare eum?
2. Inveniemus ergo quis possit salvari per ignem, si prius
invenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa
similitudine quantocius advertamus: Nihil in aedificio praeponitur
fundamento; quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei
terrena et temporalia nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat,
fundamentum habet Christum. Si autem praeponit, etsi videatur habere
fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia
praeponuntur: quanto magis, si salutaria praecepta contemnens
committat illicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse
convincitur, quem posthabuit imperantem sive concedentem, dum contra
ejus imperata sive concessa suam per flagitia delegit explere
libidinem? Si quis itaque christianus diligit meretricem, eique
adhaerens unum corpus efficitur (Id. VI, 16), jam in
fundamento non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si
secundum Christum (Ephes. V, 25), quis ei dubitet in
fundamento esse Christum? Si vero secundum hoc saeculum, si
carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae
ignorant Deum (I Thess. IV, 5), etiam hoc secundum veniam
concedit Apostolus, imo per Apostolum Christus. Potest ergo et
iste habere in fundamento Christum. Si enim ei nihil talis
affectionis voluptatisque praeponat, quamvis superaedificet ligna,
fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc salvus erit
per ignem. Delicias quippe hujusmodi amoresque terrenos, propter
conjugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret:
ad quem ignem pertinent et orbitates, et quaecumque calamitates quae
auferunt haec. Ac per hoc ei qui aedificavit, erit aedificatio ista
damnosa; quia non habebit quod superaedificavit, et eorum amissione
cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur. Sed per hunc ignem
salvus erit merito fundamenti, quia etsi utrum id, an Christum habere
mallet, a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur.
Vide in Apostoli verbis hominem aedificantem super fundamentum aurum,
argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est, inquit, cogitat
quae sunt Dei, quomodo placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna,
fenum, stipulam: Qui autem matrimonio junctus est, inquit, cogitat
quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 32,
33). Uniuscujusque opus manifestabitur: dies enim declarabit;
dies utique tribulationis : quoniam in igne, inquit, revelabitur
(Id. III, 13). Eamdem tribulationem ignem vocat, sicut
alibi legitur, Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio
tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Et, Uniuscujusque opus
quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit (permanet enim
quod quisque cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo), quod
superaedificavit, mercedem accipiet: id est, unde cogitavit, hoc
sumet. Si cujus autem opus arserit, damnum patietur: quoniam quod
dilexerat, non habebit. Ipse autem salvus erit; quia nulla eum
tribulatio ab illius fundamenti stabilitate movit: sic tamen quasi per
ignem (I Cor. III, 13-15). Quod enim sine illiciente
amore non habuit, sine urente dolore non perdit. Ecce, quantum mihi
videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum
ditet, alterum damnificet, ambos probet.
3. Si autem ignem illum isto loco voluerimus accipere, de quo
Dominus dicet sinistris, Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum (Matth. XXV, 41); ut in eis etiam isti esse
credantur, qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam,
eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet
boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros quibus dicetur,
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum
(Ibid., 34), nisi eos qui aedificaverunt super fundamentum
aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed in illum ignem, de quo
dictum est, sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intelligendus,
utrique mittendi sunt, et dextri scilicet, et sinistri. Illo quippe
igne utrique probandi sunt, de quo dictum est, Dies enim declarabit,
quoniam in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis
probabit (I Cor. III, 13). Si ergo utrumque probabit
ignis, ut si cujus opus permanserit, id est, non fuerit igne
consumptum, quod superaedificavit, mercedem accipiat; si cujus autem
opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille
ignis. In illum enim soli sinistri novissima et perpetua damnatione
mittentur, iste autem dextros probat. Sed alios eorum sic probat, ut
aedificium quod super Christum fundamentum ab eis invenerit esse
constructum, non exurat atque consumat: alios autem aliter, id est,
ut quod superaedificaverunt, ardeat, damnumque inde patiantur; salvi
fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum
praecellenti charitate tenuerunt. Si autem salvi fient, profecto et
ad dexteram stabunt, et cum caeteris audient, Venite, benedicti
Patris mei, possidete paratum vobis regnum: non ad sinistram, ubi
illi erunt, qui salvi non erunt, et ideo audient, Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne salvabitur,
quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes (Matth. XXV,
46), ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur
(Isai. LXVI, 24), quo cruciabuntur die ac nocte in saecula
saeculorum (Apoc. XX, 10).
4. Post istius sane corporis mortem, donec ad illum veniatur, qui
post resurrectionem corporum futurus est damnationis et remunerationis
ultimus dies, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum ejusmodi
ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi qui non habuerunt tales
mores et amores in hujus corporis vita, ut eorum ligna, fenum,
stipula consumatur; alii vero sentiant qui ejusmodi secum aedificia
portaverunt, sive ibi tantum, sive et hic et ibi, sive ideo hic ut
non ibi, saecularia , quamvis a damnatione venialia concremantem ignem
transitoriae tribulationis inveniant, non redarguo, quia forsitan
verum est. Potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam ipsa
mors carnis, quae de peccati primi perpetratione concepta est, ut
secundum cujusque aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque
sentiatur. Persecutiones quoque quibus martyres coronati sunt, et
quas patiuntur quicumque Christiani, probant utraque aedificia velut
ignis, et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in
eis non inveniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inveniunt, quia,
licet cum damno, salvi erunt ipsi: alia vero non consumunt, quia
talia reperiunt quae maneant in aeternum . Erit etiam in fine saeculi
tribulatio tempore Antichristi, qualis nunquam antea fuit. Quam
multa erunt tunc aedificia, sive aurea, sive fenea super optimum
fundamentum, quod est Christus Jesus, ut ignis ille probet utraque,
et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum; neutros tamen perdat in
quibus haec inveniet, propter stabile fundamentum. Quicumque autem,
non dico uxorem, cujus etiam commixtione carnis ad carnalem utitur
voluptatem, sed ipsa quae ab hujusmodi delectationibus aliena sunt
nomina pietatis, humano more carnaliter diligendo Christo anteponit,
non eum habet in fundamento, et ideo non per ignem salvus erit, sed
salvus non erit, quia esse cum Salvatore non poterit, qui de hac re
apertissime loquens ait, Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non
est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me
dignus (Matth. X, 37). Verum qui has necessitudines sic amat
carnaliter, ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque
ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis
adductus, per ignem salvus erit: quia ex earum amissione tantum
necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro qui patrem,
matrem, filios, filias secundum Christum dilexerit, ut ad ejus
regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, vel hoc in eis
diligat, quod membra sunt Christi, absit ut ista dilectio reperiatur
in lignis, feno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo,
argenteo, gemmeo deputabitur. Quomodo autem potest eos plus amare
quam Christum quos amat utique propter Christum .
|
|