|
1. Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo
arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas eleemosynas negligunt,
propter illud quod ait apostolus Jacobus: Judicium autem sine
misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13).
Qui ergo fecit, inquiunt, quamvis non correxerit perditos mores, sed
nefarie ac nequiter inter ipsas suas eleemosynas vixerit, cum
misericordia illi futurum est judicium, ut aut non damnetur omnino,
aut post aliquod tempus a damnatione novissima liberetur. Nec ob aliud
existimant Christum de solo dilectu atque neglectu eleemosynarum
discretionem inter dexteros et sinistros esse facturum, quorum alios in
regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut autem quotidiana sibi
opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et
quantacumque sint, per eleemosynas dimitti posse peccata, orationem
quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur,
et testem. Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a
Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est quotidianum
qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus,
Dimitte nobis debita nostra; si quod sequitur facere curemus, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Non
enim ait Dominus, inquiunt, Si dimiseritis peccata hominibus,
dimittet vobis Pater vester quotidiana parva peccata vestra ; sed,
dimittet vobis, inquit, peccata vestra (Ibid., 14).
Qualiacumque ergo vel quantacumque sint, etiamsi quotidie
perpetrentur, nec ab eis vita discedant in melius commutata, per
eleemosynam veniae non negatae remittit sibi posse praesumunt.
2. Sed bene, quod isti dignas pro peccatis commonent eleemosynas
esse faciendas: quoniam si dicerent qualescumque eleemosynas pro
peccatis et quotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine
misericordiam posse impetrare divinam, ut ea quotidiana remissio
sequeretur, viderent rem se dicere absurdam atque ridiculam. Sic enim
cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis
diurnis in eleemosynas impensis, homicidia, et adulteria, et nefaria
quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum et insanissimum est
dicere: profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis
eleemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat, Facite
ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8); procul dubio
non invenientur eas facere, qui vitam suam usque ad mortem
quotidianorum criminum perpetratione confodiunt . Primum, quia in
auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua
pauperibus largiendo, Christum se ad hoc pascere existimant, ut
licentiam malefactorum ab illo se emisse, vel quotidie potius emere
credentes, securi damnabilia tanta committant. Qui si pro uno scelere
omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent
a talibus factis, habendo charitatem, quae non agit perperam (I
Cor. XIII, 4), aliquid eis prodesse non posset. Qui ergo
dignas pro suis peccatis eleemosynas facit, prius eas facere incipiat a
se ipso. Indignum est enim, ut in se non faciat qui facit in
proximum, cum audiat dicentem Dominum, Diliges proximum tuum tanquam
te ipsum (Matth. XXII, 39). Itemque audiat, Miserere tuae
animae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Hanc eleemosynam, id
est, ut Deo placeat, non faciens animae suae, quomodo dignas pro
peccatis suis eleemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud
scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus erit (Id. XIV,
5)? Orationes quippe adjuvant eleemosynae. Et utique intuendum est
quod legimus: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, et de praeteritis
deprecare, ut tibi dimittantur (Id. XXI, 1). Propter hoc
ergo eleemosynae faciendae sunt, ut cum de praeteritis peccatis
deprecamur, exaudiamur, non ut in eis perseverantes, licentiam
malefaciendi nos per eleemosynas comparare credamus.
3. Ideo autem Dominus et dextris eleemosynas ab eis factas, et
sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet
quantum valeant eleemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune
committenda peccata. Tales autem eleemosynas non dicendi sunt facere
qui vitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. Quia et
in hoc quod ait, Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non
fecistis (Matth. XXV, 45); ostendit eos non facere etiam
quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem
tanquam Christiano darent, profecto sibi panem justitiae, quod ipse
Christus est, non negarent: quoniam Deus, non cui detur, sed quo
animo detur, attendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano,
hoc animo ei porrigit eleemosynam quo accedit ad Christum, non quo
vult recedere impunitus a Christo. Tanto enim magis quisque deserit
Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. Nam quid
cuiquam prodest, quod baptizatur, si non justificatur? Nonne qui
dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non
intrabit in regnum Dei (Joan. III, 5); ipse etiam dixit,
Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum,
non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20)? Cur illud
timendo multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi curant
justificari? Sicut ergo non dicit fratri suo, Fatue, qui cum hoc
dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato ejus infensus est; alioquin
reus erit gehennae ignis (Ibid., 22): ita e contrario, qui
porrigit eleemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in
eo diligit Christum; non autem diligit Christum, qui justificari
recusat in Christo. Et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc
delicto, ut fratri suo dicat, Fatue, id est, non ejus peccatum
volens auferre convicietur injuste; parum est illi ad hoc redimendum
eleemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium
reconciliationis adjungat. Ibi enim sequitur: Si ergo offers munus
tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet
aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade,
prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum
(Ibid., 23, 24). Ita parum est eleemosynas quantaslibet
facere pro quocumque scelere, et in consuetudine scelerum permanere.
4. Oratio vero quotidiana, quam docuit ipse Dominus , unde et
Dominica nominatur, delet quidem quotidiana peccata, cum quotidie
dicitur, Dimitte nobis debita nostra; atque id quod sequitur non
solum dicitur, sed etiam fit, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris (Id. VI, 12): sed quia fiunt peccata, ideo dicitur;
non ut ideo fiant, quia dicitur . Per hanc enim nobis voluit
Salvator ostendere, quantumlibet juste in hujus vitae caligine atque
infirmitate vivamus, non nobis deesse peccata pro quibus dimittendis
debeamus orare, et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur,
ignoscere. Non itaque propterea Dominus ait, Si dimiseritis peccata
hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra (Ibid.,
14), ut de hac oratione confisi, securi quotidiana scelera
faceremus, vel potentia qua non timeremus hominum leges, vel astutia
qua ipsos homines falleremus: sed ut per illam disceremus, non putare
nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus immunes: sicut
etiam Legis veteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis
admonuit, quae jussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre
peccatis (Levit. XVI, 6; Hebr. VII, 27). Nam et ipsa
verba tanti Magistri et Domini nostri vigilanter intuenda sunt. Non
enim ait, Si dimiseritis peccata hominibus, et Pater vester dimittet
vobis qualiacumque peccata: sed ait, peccata vestra. Quotidianam
quippe orationem docebat, et justificatis utique discipulis
loquebatur. Quid est ergo, peccata vestra, nisi peccata sine quibus
nec vos eritis, qui justificati et sanctificati estis? Ubi ergo
illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum quotidie
scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata,
quoniam non dixit, Dimittet vobis parva, sed peccata vestra: ibi nos
considerantes qualibus loquebatur, et audientes dictum, peccata
vestra, nihil aliud debemus existimare quam parva, quoniam talium jam
non erant magna. Verumtamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis
in melius moribus recedendum est, dimittuntur orantibus, nisi fiat
quod ibi dicitur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si
enim minima peccata, sine quibus non est etiam vita justorum, aliter
non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus involuti,
etiamsi ea perpetrare jam desinant, nullam indulgentiam consequuntur,
si ad remittendum aliis quod in eos quisque peccaverit, inexorabiles
fuerint, cum dicat Dominus, Si autem non dimiseritis hominibus ,
neque Pater vester dimittet vobis (Matth. VI, 15)? Ad hoc
enim valet quod etiam Jacobus apostolus ait, judicium futurum sine
misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13).
Venire quippe debet in mentem etiam servus ille, cui debitori dominus
ejus relaxavit decem millia talentorum; quae postea jussit ut
redderet, quia ipse non misertus est conservi sui, qui ei debebat
centum denarios (Matth. XVIII, 23 sqq.). In his ergo qui
filii sunt promissionis et vasa misericordiae, valet quod ait idem
apostolus, consequenter adjungens, Superexsultat autem misericordia
judicio (Jacobi II, 13). Quoniam et illi justi qui tanta
sanctitate vixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna,
quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9),
ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui justificat
impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In
eorum quippe numero est Apostolus, qui dicit: Misericordiam
consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25).
5. Illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna,
fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine
suffragio sanctorum sua possit vita sufficere, ac per hoc multo amplius
in eis superexsultat misericordia judicio. Nec tamen ideo putandus est
quisquam sceleratissimus nequaquam vita vel bona vel tolerabiliore
mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis
de mammona iniquitatis, id est, de pecunia, vel divitiis, quae male
fuerant acquisitae; aut etiamsi bene, non tamen veris, sed quas
iniquitas putat esse divitias, quoniam nescit quae sint verae
divitiae, quibus illi abundant, qui et alios recipiunt in aeterna
tabernacula. Est itaque quidam vitae modus, nec tam malae, ut his
qui eam vivunt , nihil prosit ad capessendum regnum coelorum largitas
eleemosynarum, quibus etiam justorum sustentatur inopia, et fiunt
amici qui in tabernacula aeterna suscipiant; nec tam bonae, ut ad
tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis
quos amicos fecerint, misericordiam consequantur. (Mirari autem
soleo etiam apud Virgilium istam Domini reperiri sententiam, ubi
ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant
vos in tabernacula aeterna (Luc. XVI, 9). Cujus est et illa
simillima, Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem
prophetae accipiet, et qui recipit justum in nomine justi, mercedem
justi accipiet (Matth. X, 41). Nam cum Elysios campos poeta
ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi
posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes pervenire potuerunt,
sed adjecit, atque ait,
|
Quique sui memores alios fecere merendo;
|
|
|
Aeneid. lib. 6, vers. 664
|
id est, qui promeruerunt alios, eosque sui memores promerendo
fecerunt. Prorsus tanquam eis dicerent , quod frequentatur ore
Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat, et
dicit, Memor mei esto: atque ut id esse possit, promerendo
efficit.) Sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae
ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum
meritis impetrent indulgentiam, difficillimum est invenire,
periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde
satagerem, ad eorum indaginem pervenire non potui. Et fortassis
propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia peccata cavenda
pigrescat. Quoniam si scirentur quae vel qualia sint delicta, pro
quibus etiam permanentibus nec profectu vitae melioris absumptis
intercessio sit inquirenda et speranda justorum, eis secura se
obvolveret humana segnities, nec evolvi talibus implicamentis ullius
virtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis
liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis eleemosynarum
largitione fecisset. Nunc vero dum venialis iniquitatis, etiamsi
perseveret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora
proficiendi orationi instando vigilantius adhibetur, et faciendi de
mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.
6. Verum ista liberatio quae fit sive suis quibusque orationibus,
sive intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque non mittatur
aeternum: non ut cum fuerit missus, post quantumcumque tempus inde
eruatur. Nam et illi qui putant sic intelligendum esse, quod scriptum
est, afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam
sexagenum, aliam centenum (Matth. XIII, 8): ut sancti pro
suorum diversitate meritorum, alii tricenos homines liberent, alii
sexagenos, alii centenos: hoc in die judicii futurum suspicari
solent, non post judicium. Qua opinione quidam cum videret homines
impunitatem sibi perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad
liberationem pertinere posse videantur, elegantissime respondisse
perhibetur, bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque
reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis; ne tam pauci
sint, ut cito ad numerum suum vel tricenum, vel sexagenum, vel
centenum unoquoque eorum perveniente, multi remaneant qui erui jam de
poenis illorum intercessione non possint, et in eis inveniatur quisquis
sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur. Haec me
respondisse illis suffecerit, qui sacrarum Litterarum, quas communes
habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intelligendo, non
quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi
volunt . Hac itaque responsione reddita, librum, sicut promisimus,
terminamus.
|
|