|
Quid igitur ostendam, unde convincantur increduli, posse humana
corpora animata atque viventia, non solum nunquam morte dissolvi, sed
in aeternorum quoque ignium durare tormentis? Nolunt enim hoc ad
Omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi
flagitant. Quibus si respondebimus, esse animalia profecto
corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus vivant:
nonnullum etiam genus vermium in aquarum calidarum scaturigine
reperiri, quarum fervorem nemo impune contrectat; illos autem non
solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut
nolunt credere, si ostendere non valemus; aut si valuerimus sive
oculis demonstrare res ipsas, sive per testes idoneos edocere, non
satis hoc esse ad exemplum rei, de qua quaestio est, eadem
infidelitate contendent: quia haec animalia nec semper vivunt, et in
illis fervoribus sine doloribus vivunt, suae quippe naturae
convenientibus vegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non
incredibilius sit vegetari, quam cruciari talibus rebus. Mirabile est
enim, dolere in ignibus, et tamen vivere: sed mirabilius, vivere in
ignibus, nec dolere. Si autem hoc creditur, cur non et illud?
|
|