|
1. Sed nullum est, inquiunt, corpus quod dolore possit, nec possit
mori. Et hoc unde scimus? Nam de corporibus quis certus est
daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus
confitentur ? Quod si respondetur, terrenum corpus solidum scilicet
atque conspicuum nullum esse, atque ut uno potius nomine id explicem,
nullam esse carnem quae dolere possit, morique non possit: quid aliud
dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt?
Nullam namque carnem nisi mortalem sciunt: et haec est eorum tota
ratio, ut quod experti non sunt, nequaquam esse posse arbitrentur.
Nam cujus rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum vitae
potius sit indicium? Etsi enim quaerimus, utrum semper possit
vivere: certum tamen est vivere omne quod dolet, doloremque omnem nisi
in re vivente esse non posse. Necesse est ergo ut vivat dolens, non
est necesse ut occidat dolor: quia nec corpora ista mortalia, et
utique moritura, omnis dolor occidit; et ut dolor aliquis possit
occidere, illa causa est, quoniam sic est anima connexa huic corpori,
ut summis doloribus cedat, atque discedat: quoniam et ipsa compago
membrorum atque vitalium sic infirma est, ut eam vim quae magnum vel
summum dolorem facit, non valeat sustinere. Tunc autem tali corpori
anima et eo connectitur modo, ut illud vinculum sicut nulla temporis
longitudine solvitur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiamsi caro
nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit, mortemque
non possit: erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est; sicut
talis erit et mors, qualis nunc non est. Non enim nulla, sed
sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit Deum non
habendo, nec doloribus corporis carere moriendo. Prima mors animam
nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in
corpore: ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult
anima, de suo corpore patiatur.
2. Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae
dolorem pati possit, mortemque non possit; et non attendunt esse tamen
aliquid tale quod corpore majus sit. Ipse quippe animus, cujus
praesentia corpus vivit et regitur, et dolorem pati potest, et mori
non potest. Ecce inventa res est, quae cum sensum doloris habeat,
immortalis est. Hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum,
quod nunc esse scimus in animis omnium. Si autem consideremus
diligentius, dolor qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet.
Animae enim est dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa
existit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. Sicut
ergo dicimus corpora sentientia, et corpora viventia, cum ab anima sit
corpori sensus et vita; ita et corpora dicimus dolentia, cum dolor
corpori nisi ab anima esse non possit. Dolet itaque anima cum corpore
in eo loco ejus, ubi aliquid contingit ut doleat. Dolet et sola,
quamvis sit in corpore, cum aliqua causa etiam invisibili tristis est
ipsa corpore incolumi. Dolet etiam non in corpore constituta: nam
utique dolebat dives ille apud inferos, quando dicebat, Crucior in
hac flamma (Luc. XVI, 24). Corpus autem nec exanime dolet,
nec animatum sine anima dolet. Si ergo a dolore argumentum recte
sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit
accidere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis
pertinet et dolere. Cum vero illa quae magis dolere potest, non
possit mori, quid momenti affert cur illa corpora, quoniam futura sunt
in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? Dixerunt quidem
Platonici, ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et
metuere, et cupere, et dolere, atque gaudere . Unde Virgilius,
Hinc, inquit, (id est, ex moribundis terreni corporis membris)
metuunt cupiuntque, dolent gaudentque (Aeneid. lib. 6, vers.
733). Sed convicimus eos in quarto decimo hujus operis libro,
habere animas secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas,
diram cupiditatem, qua rursus incipiunt in corpora velle reverti
(Ibid. vers. 720, 721). Ubi autem potest esse cupiditas,
profecto etiam dolor potest. Frustrata quippe cupiditas sive non
perveniendo quo tendebat, sive amittendo quo pervenerat, vertitur in
dolorem. Quapropter si anima, quae vel sola vel maxime dolet, habet
tamen quamdam pro suo modo immortalitatem suam , non ideo mori poterunt
illa corpora, quia dolebunt. Postremo si corpora faciunt, ut animae
doleant, cur eis dolorem possunt, mortem vero inferre non possunt,
nisi quia consequens non est, ut mortem faciat, quod dolorem facit?
Cur ergo incredibile est, ita ignes illis corporibus dolorem posse
inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quas
tamen non ideo mori cogunt? Non est ergo necessarium futurae mortis
argumentum dolor.
|
|